Thelema (Rabelaesus)
Thelema est. . . .
Vocabulum thelema est translitteratio nominis Graeci Koine θέλημα 'voluntas', ex verbo θέλω 'velle, cupere, in animo habere'.
Aetate Renascentiae, quidam persona, Thelemia appellata, voluntatem vel desiderium repraesentat in Hypnerotomachia Poliphili Francisci Columnae, monachi Dominicani. Poliphilo antagonistae sunt duo duces allegorici, Logistica (ratio) et Thelemia (voluntas, desiderium). Eligere coactus, confectionem suae voluntatis sexualis contra logicam eligit.[1] Opus Columnae Franciscum Rabelaesum, monachum Franciscanum magnopere movit, qui Thélème saeculo sexto decimo adhibuit, Francicam vocabuli formam, ut nomen abbatiae ficticiae in mythistoria satyrica Gargantua. Sola abbatiae regula Francogallice fuit fay çe que vouldras sive "Fac quod vis".[2]
Notae
recensere- ↑ David Salloway, Random Walks (McGill-Queen's Press, 1997, ISBN 0-7735-1679-4), 203.
- ↑ Rabelaesus (1534) cap. 52-58.
Bibliographia
recensere- Franciscus Columna, Hypnerotomachia Poliphili. Venetiis: Aldus Manutius, 1499 Textus
- Charles Lenormant, Rabelais et l'architecture de la Renaissance: restitution de l'abbaye de Thélème. Lutetiae: Crozet, 1840 Textus apud Gallica
- Franciscus Rabelaesus, La Vie très horrificque du grand Gargantua (Lugduni, 1534) cap. 52-57
- W. F. Smith, Rabelais in his Writings (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1918) pp. 50-51, 122-123 Textus apud Internet Archive