The Pinner of Wakefield
The Pinner of Wakefield (sed titulo pleno et orthographia antiqua A pleasant conceyted comedie of George a Greene, the Pinner of Wakefield) est ludus scaenicus Londinii saeculo XVI exeunte doctus, anno 1599 editus sine nomine auctoris. Exemplar huius editionis solum nobis servatum notas manu scriptas praebet quae attributionem Roberti Greene praetendunt, comoedi ac satyrici anno 1592 mortui. Fabulam praebet Georgii Greeni[1] herois popularis; fons principalis ut videtur fuit liber fere eodem tempore manu scriptus, anno 1706 impressus, cuius titulus est The Famouus Hystory off George a Greene, Pinder off the Towne of Wakefeild.
Editiones
recensere- 1599 : A pleasant conceyted comedie of George a Greene, the Pinner of Wakefield. Londinii: Cuthbert Burby
Notae
recensere- ↑ De orthographia vide: "Veni Wakefield peramoenum / ubi quaerens Georgium Greenum / non inveni, sed in lignum ubi allam bibi feram / donec Georgio fortior eram": Richardus Braithwaite, Barnabae itinerarium (1636)
Nexus externi
recensere- Textus apud archive.org (vide p. 159 ff.)
{{{2}}} | |
Ludi scaenici: Alphonsus King of Aragon • A Looking Glass for London and England • Orlando Furioso • Friar Bacon and Friar Bungay • The Scottish History of James IV • George a Greene, the Pinner of Wakefield | |