The Mysterious Affair at Styles
The Mysterious Affair at Styles ('Casus arcanus apud Styles') est prima fabula criminalis Agathae Christie hortatu sororis Madge scripta, anno 1920 edita. Hac in mythistoria de homicidio veneno facto narratur et dramatis personae (Hercules Poirot, commissarius Japp, Arthur Hastings capitanus) iam introducuntur. Hastings narratoris munere fungitur.
Eventa incipiunt, cum Hastings primo bello mundano vulneratus in Angliam remissus ab Iohanne Cavendish, amico vetere, invitatur, ut, dum aegrotet, apud Styles, villam formosam, versetur. In hoc loco Hastings dominae Inglethorp, novercae Iohannis, et Alfredo, novo marito eius, incidit. Hastings, omnia circa se tranquilla esse ratus, tamen paulatim aliquid hic peccari intellegere incipit. Ubi primum domina Inglethorp venenata reperitur, suspicio in familiam commovetur. Itaque Hastings Herculem Poirot, alterum amicum suum, ad investigandum arcessit.[1]
Anno 1990 mythistoria in pelliculam conversa est, in qua David Suchet personam Herculis Poirot agit, Hugh Fraser Arthuri Hastings.[2]
Quae ante editionem libri gesta sint
recenserePrimo inito bello mundano anno 1914 Agatha Christie voluntarie pharmacopolae serviebat. Ibi in apotheca Torcaiensi circumdata lagoenis venenariis fabulam criminalem scribere in animo habebat. Cogitabat victimam veneno necatum iri, et veneficium in circulo parvo et quidem inter familiares factum iri. Sed de indagatore dubitabat. Qualis esse debeat?
Familia apud Styles iam conlecta, fabula indagatore carebat. Nondum enim, qualis esset, statuerat. Utrum persona similis Sherlock Holmes Arthuri Conan Doyle, an similis Arsenio Lupin Mauricii Leblanc, an Iosepho Rouletabelle Gastonis Leroux, esse debeat. Aut fortasse alius quis? Peregrinus? Nam venit ei in mentem colonia Belgarum bello profugorum qui Torcui consederunt. Itaque commissarium Belgicum mediae aetatis invenit, noto omnibus praenomine, quod praestantiam quandam indicaret.
Fieri potuit, ut numquam in lucem prolata esset haec fabula. Ad multos enim Christie manuscriptum libri miserat editores, qui deinceps hoc praebitum repudiaverunt. Iam paene desperabat, cum domum editoriam The Bodley Head contra mores suos etiam duas fabulas criminales edidisse animadvertit. Itaque e vestigio schedas per cursum publicum misit. Fere duobus interpositis annis Agatha iam manuscripti oblita vitam cotidianam vivebat, cum ab Iohanne Lane editore nuntium accepit: nonnullos lectores domus editoriae bonum libro successum prospicere. The Mysterious Affair at Styles denique anno 1920 exeunte e prelo exiit in Civitatibus Foederatis, proximo anno in Anglia.
Argumentum
recensereFabula narratur, quae apud villam Styles in Essexia gesta sunt die 18 Iulii initio primi belli mundani. Nam domina Aemilia Cavendish a marito mortuo villam Styles acceperat, in qua cetera vitae habitaret. Praeterea hereditate magnae ei venerunt divitiae, quas ipsa suo testamento cuilibet legaret. Postea nupserat Alfredo Inglethorp, viro aetate iuveniori. Etiam duo privigni Aemiliae, Laurentius Cavendish et Iohannes Cavendish cum Maria uxore, apud Styles versantur, nec non Avelina Howard curatrix Aemiliae, quae Alfredum odisse videtur. Verus heres villae est Iohannes Cavendish, quippe cui villa dari debeat ex testamento patris post mortuam novercam.
Aliquando familia villae primo mane experrecta Aemiliam Ingelthorp moribundam invenit, et quidem, ut postea apparet, strychnina necatam. Itaque Hastings amicum suum Heculem Poirot, qui in vico vicino versatur, rogat, ut consiliis investigationem homicidii administret. Omnibus cognitis rebus Poirot paratus est, ut homicidio investigando consulat. Rumor est Aemiliam Inglethorp cum aliquo homine – sive cum Alfredo marito sive cum Iohanne privigno – die mortis rixatam esse: postea commotam perturbatamque esse, ac fortasse testamentum suum mutasse. Paululum cenata Aemilia in domicilium recedit cum foliothecula, quam quidem fractam inveniunt qui cadaver dominae efferunt.
Commissarius Japp homicidii crimen infert Alfredo, quippe qui ex morte uxoris suae maximam utilitatem capiat. Etiam Poirot actiones Alfredi suspectas habet, quod se alibi fuisse probare nolit, et se strychninam in vico emisse neget, etsi mentiri videatur. Itaque Japp comprehendere Alfredum vult, sed Poirot huic consilio intervenit: dubium esse, an venenum emere potuerit. Immo venenum ab Iohanne Cavendish, privigno Aemiliae, emptum esse videtur, nam phiala, qua continebatur venenum, ac barba falsa et perspicillum nasiceps similia Alfredo in conclavi Iohannis reperiuntur. Itaque Iohannes a Japp comprehenditur.
At Poirot denique Iohannem culpa liberat testaturque Aemiliam ab Alfredo Inglethorp novo marito necatam esse — adiutrice Avelina Howard, quae odium Iohannis simulabat. Cogitabant enim Alfredum reum facere falsis testimoniis, quae in iudicio refelli possint. Nam Iohannes, cum liberatus esset, non iam homicidii accusari posset, etiamsi veritas postea revelaretur.[3] Alfredus et Avelina odium mutuum simulando amorem dissimulabant, et falsis oblatis indiciis Alfredum inani homicidii suspicione onerabant.
Poirot in peroratione sibi mirum visum esse dicit, Alfredum comprehendi voluisse, et, priusquam causam expediret, ait se impedisse, ne comprehenderetur.
Notae
recensere- ↑ Argumentum in pagina domestica Agathae Christie.
- ↑ Pauca de hac pellicula.
- ↑ Periclitatio duplex sive double jeopardy tunc lege Britannica vetita.
Bibliographia
recensere- Barnard, Robert (1990) A Talent to Deceive – an Appreciation of Agatha Christie. Fontana Books.
- Christie, Agatha (1977) Agatha Christie: An Autobiography. Dodd, Mead & Company.
- Harkup, Kathryn (2015) A is for Arsenic: The Poisons of Agatha Christie. Bloomsbury.
- Morgan, Janet (1984) Agatha Christie: A Biography. Collins.