Perspicillum nasiceps,[1] sive pince-nez, est genus perspicilli, cuius bina vitra lamellis ponticuli comprimuntur in dorsum nasi, nec virgulis vel temunculis sustinentur. Qua de causa Francogallice pince-nez (fere 'compressor nasi') appellatur. Quod perspicilli genus "nasum capere" videtur, unde nasiceps.

Antonius Čechov cum perspicillo nasicipi.

Perspicilla nasicipia apud Europaeis in usu esse coeperunt ex saeculo XV, sed in morem verterunt medio saeculo XIX. Item viri et mulieres nasicipibus utebantur. Sed incommodum erat iis longinque uti, maxime si lamellae ponticuli parum aptae erant. Moris erat vacans perspicillum nasiceps lineà ex collo suspendere. Deinde ex annis 1930 obsolevit usus perspicillorum nasicipium, nam "senum vitra" esse putabantur, iuncta diciplinae optimatium et existimationibus praeteriti temporis. Hodie a paucissimis quaeruntur. Sine dubio ex huius generis perspicillis utentibus notissimus esse videtur Scrugulus Anas, nec minus notus Hercules Poirot.

  1. Epistula Leonina CXIX (2016).