Statua Sherlock Holmes dicata Mainingiae in oppido Germanico posita.

Sherlock Holmes est persona in fabulis inquisitoriis ab Arthuro Conan Doyle Equite scriptis. Lucem vidit anno 1887 in opere De purpureo (Anglice A Study in Scarlet).

Holmes est primus privatus quaestor qui res modo scientifico studet. Ante eum, notabantur Iosephus Bell et "Monsieur Lecoq" Aemilii Gaboriau; post eum haud reperitur quaestor qui personae eius comparari potest.

Habemus de Sherlock Holmes quinquaginta sex fabulas breves, quattuor longas, a socio suo Iohanne Watson doctore prope semper narratas.

Plurimae lectorum societates vitae et rebus gestis Holmesis student. Invenies etiam musea rebus Holmesianis dedicata, inter quae est illud Lucernae in Helvetia situm.

OperaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sherlock Holmes spectant.

Equitis Arturi Conan Doyle HOLMESIACA sive gesta memorabilia detectoris Sherlock Holmes: