Vide etiam paginam discretivam: Thalia (discretiva).

Thalia (Graece Θάλεια et Θαλίη, scil. "florens") in mythologia Graeca fuit una e Nereidibus, filiabus Nerei dei marini, e Doride genitis; enumeratur enim inter sorores et ab Hygino in libro cuius titulus est Fabulae,[1] et a Poëta in Iliade,[2] atque ab Hesiodo in Theogonia, ubi adiectivo ἐρόεσσα (scil. "amabilis") distinguitur.[3] Eadem sororitate ordinatur in libris manu scriptis peioribus Georgicon Vergilii.[4]

Andromeda a Nereidibus vincta, a Theodoro Chassériau anno 1840 picta
  1. Hyginus, Fabulae praefatio 8
  2. Ilias 18.39
  3. Hesiodus, Theogonia 245. Cf. Ilias 18.40; ibi loco Θαλίη τ' έρόεσσα reperimus θ' Ἁλίη τε βοῶπις
  4. Vergilius, Georgica 4.338: "Nesaee Spioque Thaliaque Cymodoceque"