Tethys est satelles Saturni et decima sexta luna quod attinet ad magnitudinem a maximo in systemate solare. Tethyos facies vetus multis crateribus sparsa est. Quorum maximo, qui Odysseus nominatus est, radius 200 km est. Tethys sicut satellites vicinae imprimis ex glacie durissime congelata constat. In orbita Tethyos in utroque puncto Lagrange, quae 60 gradus ante et post Tethyn in orbita eius sita sunt, minimae satellites versantur quibus nomina Telesto (in L4) et Calypso (in L5) data sunt. Tethys satelles iam anno 1684 a Iacobo Cassino inventa est.

Wikidata Tethys (satelles)
Res apud Vicidata repertae:
Tethys (satelles): imago
Tethys (satelles): imago

Repertus

Primus repertor: Ioannes Dominicus Cassinusdie 21 Martii 1684, 1684

Res orbitales

Periodus orbitalis: 1.887802 dies
Axis semimaior: 294 619 chiliometrum
Excentricitas orbitalis: 0.0001
Inclinatio orbitalis: 1.12 gradus anguli

Res physicae

Albedo: 0.20
Magnitudo apparens: 10.2
Radius: 531.1±0.6 chiliometrum
Massa: 617.39±0.07 zettagram
Temperatura: 86 Kelvin
Vide etiam paginam discretivam: Tethys (discretiva).

De nomine

recensere

In mythologia antiqua, Tethys (Tethyos, f.) est Urani Gaiaeque filia[1], soror et simul uxor Oceani, quocum 600 liberos (inter eos 300 flumina) habet. Secundum Homerum[2] Thetys et Okeanos totius stirpis deorum dearumque fuerunt auctores.

  1. Hesiodus, Theogonia 136
  2. Iliados 14,201 f.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tethym spectant.
  Data astronomica: "7031593" apud Getty Thesaurus.