Suffixum
(Redirectum de Terminationes)
Suffixum est morphema grammaticum radici aut vocali thematicae verbi suffixum, quo forma et vis vocabuli mutantur et circumscribuntur. Suffixa duorum generum sunt:
- flexiva, quibus verba declinabilia flectuntur, sicut (hiem)-s, -em, -is, -i, -e. Flexura nominum in grammatica Latina declinatio, verborum autem coniugatio est
- derivativa, quibus nova vocabula a praesentibus verbis deducuntur et suis quidque partibus orationis adsignantur, sicut auctus → auctor → auctoritas → auctoritativus. Alia exempla suffixorum derivativorum sunt -ulus, -tat- (-tas), -tut- (-tus), -men, -mentum, -monia, -ura, -or. Quae ratio a Varrone "declinatio voluntaria" appellatur.[1] Sunt etiam suffixa "pertinentiva",[2] quibus professiones hominum declarari possunt, velut -arius: olearius, linarius, molinarius.[3]
De syntheticarum linguarum vocabulis, ubi limes suffixi sit — utrum puta lupus, lupum in /lup-us, lup-um/ an in /lupu-s, lupu-m/ dividenda sint — non semper scimus. Itaque simpliciter de exitu verbi loqui solemus.
Exempla aliarum linguarum
recensere- Sanscritice: Radix bhr → thema praesentis bhara + suffixum personis et numeri mi → bharami, "fero". Forma flexionis verbi formavimus. Itaque suffixum flectens dicitur.
- Theodisce: Thema lach + suffixum -el → lächel. Thema derivatum formavimus. Itaque suffixum derivativum dicitur. adiectivo: Theodisce klug, "prudens" + suffixum -heit → Klugheit, "prudentia".
Notae
recensere- ↑ Lat. 8.23.
- ↑ De relatione pertinentiva v. Brandenstein 1966: 27-33.
- ↑ Eius modi vocibus usi quidam eruditi aetatis renascentiae nomina sua propria latinizare solebant.
Bibliographia
recensere- Brandenstein, Wilhelm (1966) Griechische Sprachwissenschaft, III: Syntax, I. Einleitung. Die Flexibilien. Walter de Gruyter & Co.
Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes! |