Telesilleus
Telesilleus (Graece Τελεσίλλειος) est acephalica versus Glyconei forma (^gl):
- × – ⌣ ⌣ – ⌣ –
- (ubi × = syllaba anceps; – = syllaba longa; ⌣ = syllaba brevis).
Telesilleus Telesilleus
recensereVersus Telesilleus (tel sive ^gl) appellatus est a Telesilla, poëtria Argiva (saec. VI a.C.n.), quae his numeris in poësi sua favisse dicitur. De Telesilla ad aetatem nostram paene nihil pervenit. Praeter aliquot verba soli duo versus apud Hephaestionem adferuntur:[1]
ἅδ' Ἄρτεμις, ὦ κόραι, – – ⌣ ⌣ – ⌣ – φεύγοισα τὸν Ἀλφεόν – – ⌣ ⌣ – ⌣ –
Telesilleus apud alios poëtas
recensereTelesilleus apud Euripidem passim reperitur, sicut in his locis:
Interdum prima anceps longa aut ultima longa resolvitur:
θανάτῳ θανάτῳ πάρος ⌣ ⌣ – ⌣ ⌣ – ⌣ – Eur. Med. 648 χαίτας ἁβρόπλουτον ἔριν – – ⌣ ⌣ – ⌣ ⌣ ⌣ Eur. Iph.T. 1148
Apud Plautum hemiepes (sive initium pentametri) cum Telesilleo ita coniungitur, ut versus Diphilius appellatus efficiatur.
flos veteris vini meis naribus obiectu'st – ⌣ ⌣ – – – ┆ – – ⌣ ⌣ – ⌣ – Plaut. Curc. 96
Defectio syllabae
recensereTelesilleus, quamquam Glyconeus acephalicus (^gl) describi solet, adeo sui iuris est, ut ipse quoque derivativae basis loco fungi possit. Itaque acephalica Telesillei forma (^tel) cum aliis tum hoc versu demonstratur:
Telesilleus catalecticam quoque formam habere videtur, sicut hic:
Ἔρως, ὁ Διὸς παῖς ⌣ – ⌣ ⌣ – – Eur. Hipp. 534
Notae
recensereBibliographia
recensere- Dale, Amy Marjorie (1948) The lyric metres of Greek drama. Cambridge: Cambridge University Press.
- Korzeniewski, Dietmar (1989²) Griechische Metrik. Darmstadt: Wissenschaftliche Buchgesellschaft. [Prima editio: 1968]
- Koster, W.J.W. (1950) De studiis recentibus ad rem metricam pertinentibus. Mnemosyne IV:3, 21-53.
- Rupprecht, Karl (1950³) Einführung in die Griechische Metrik. München: Max Hueber.
- Snell, Bruno (1957) Griechische Metrik. Göttingen: Vandenhoeck & Ruprecht.
- West, Martin L. (1982) Greek Metre. Oxford: Clarendon Press.