Tejay van Garderen (natus Tacomae Vasingtoniae 12 Augusti 1988) est professionalis birotarius Americanus, qui pro Manu BMC cursu viario certat.[1] Lucae in urbe Tusciae tempore certationis habitat.[2]

Tejay van Garderen per Circuitum Franciae die 22 Iulii 2012.

VitaRecensere

Tejay van Garderen, Tacomae Vasingtoniae natus, plurimum pueritiae Bozeman in urbe Montanae degit. Maiores fuerunt Nederlandi, et Nederlandice bene loqui potest. Decem annos natu vehi coepit. Decem iuniores titulos nationales in via (certamen viarium, criterium, certamen temporis) et cyclo-cross abstulit.[3][4][5]

In Circuitu Franciae 2012 locum quintum in classificatione generali et tuniculam candidam vectorum iuvenum abstulit. Anno 2013 victoriam in Circuitu Californiae reportavit.

 
Van Garderen per stationem nonam, certamen temporis singulorum, in Circuitu Franciae 2012 certat.

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!