Tegimen electronicum
Tegimen electronicum[1]sive testa electronica[2] in chemia et physica atomica est una ex regionibus circa nucleum atomi in quibus orbitae electronum fere eiusdem energiae sitae sunt. Nominantur secundum numeros quanticos principales vel notationem Roentgenianam: tegimen nucleo proximum est tegimen 1 vel K, posterum est 2 vel L, deinde 3 vel M, et cetera.
Quidque tegimen certum electronum numerum continere potest. Primum usque ad duo electrona continere potest, secundum usque ad octo (2 + 6), tertium usque ad 18 (2 + 6 + 10), et cetera. Formula generalis est haec: tegimen n-um usque ad 2n2 electrona continere potest.
Quidque tegimen ex uno aut pluribus subtegiminibus constat, et quidque subtegimen ex uno aut pluribus orbitalibus atomicis constat.
Notae
recensereNexus externi
recensere- De tegiminibus electronicis apud LibreTexts.