Tarandrus,[1] tarandus (Graece: τάρανδ(ρ)ος[2]), vel etiam parandrus, est animal fabulosum, magnitudine bovi, capite cornibusque ramosis cervo, villo profundo tamen urso simile, quod villi colorem cuicumque, ubi latitet, loco, ne capiatur, assimilat. Plinius et superiores, qui 'tarandrum' aut 'tarandum' vocant, Scythiam, Solinus tamen et inferiores, qui 'parandrum', Aethiopiam habitare affirmant.

Sunt qui credant has notitias deductas esse a rumoribus de rangifero aut alce,[3] quos secutus Linnaeus anno 1758 denique tarandi nomen rangifero adiudicavit.

Loci in litteris

recensere

Plinius de tarandro

recensere

Plinius Naturalis historia VIII lii 123-124:

Mutat colores et Scytharum tarandrus nec aliud ex iis quae pilo vestiuntur, […]. Tarandro magnitudo quae bovi est, caput maius cervino nec absimile, cornua ramosa, ungulae bifidae, villus magnitudine ursorum, sed, cum libuit sui coloris esse, asini similis. tergori tanta duritia, ut thoraces ex eo faciant. colorem omnium arborum, fruticum, florum locorumque reddit metuens in quibus latet, ideoque raro capitur. mirum esset habitum corpori tam multiplicem dari, mirabilius est et villo.

Solinus de parandro

recensere

Solinus De mirabilibus mundi 25:

(Eadem Aethiopia) mittit et parandrum, boum magnitudine, bisulco uestigio, ramosis cornibus, capite ceruino, ursi colore et pariter uillo profundo. Hunc parandrum adfirmant habitum metu uertere et cum delitescat fieri adsimilem cuicumque rei proximauerit, siue illa saxo alba sit, seu frutecto uirens, siue quem alium modum praeferat.

Alii fontes antiqui de tarandro agentes

recensere

Nexus externi

recensere
  1. Charlton T. Lewis, Carolus Short, A Latin dictionary (Oxonii, 1879), lemma 'tarandrus'
  2. Henricus Liddell, Robertus Scott, A Greek-English Lexicon. 9a ed. (Oxonii, 1925-1940), 'τάρανδος'
  3. John Bostock et H. T. Riley, Pliny the Elder, The Natural History (Londinii 1855), nota 1 ad Plin. NH VIII lii