Supercumulus Laniakea[1] (ex Havaiano vocabulo Laniakea 'patentia caela' seu 'immania caela')[2] seu supercumulus localis[1] est supercumulus in regione spatii ubi Viae lacteae et circiter 100 000 aliorum galaxiarum vicinorum sedes patet. Definitus est mense Septembri anni 2014, cum Ricardus Brent Tully Universitatis Havaiorum Mānoae (Anglice University of Hawaii at Mānoa), Helena Courtois Universitatis Lugduni (Francice Université de Lyon), Iudas Hoffman Universitatis Hebraicae Hierosolymitanae, Daniel Pomarède Universitatis Parisiensis de Saclay, aliique astronomorum gregis sodales novum definiendorum supercumulorum modum secundum galaxiarum relativam velocitatem in typis edidissent. Nova localium supercumulorum definitio priorem definitum localem supercumulum, supercumulum Virginis, sicuti appendicem incorporavit.[3][4][5][6][7]

Supercumuli Laniakeae et cumulorum cum componentibus? galaxiis tabula.
Supercumulorum tabula vicinum intra universum, cum Laniakeā flavo colore indicatā.

Studia sequentia supercumulum localem non gravitationaliter vinctum esse suggerunt; qui dispergitur potius quam se servare pergit sicuti nimia spissitudo comparata cum circumiectis regionibus.[8]

NomenRecensere

"Laniakea" "immane caelum" Havaiane significat, e voce lani, "caelum" significante et ākea "spatiosum, immane" significante. Hoc nomen a Nawa'a Napoleon, socio linguae Havaianae professore in Collegio communitario Kapiolaniensi (Anglice Kapiolani Community College), suggestum est. Nomen Polynesios nautas veneratur, qui caelorum cognitione ad navigandum Oceanum Pacificum usi sunt.

ProprietatesRecensere

Supercumulus Laniakea propemodum 100 000 galaxiarum circumplectitur cum amplitudine plus quam megaparsec 160 seu annorum luce mensorum millionum 520. Haud accurata massa solarium massarum 107 seu millies massa nostrae galaxiae ei est, quae est fere eadem quam ea Supercumuli Horologii et Reticuli. Consistit e subpartibus quattuor, quae antea cognoscebantur sicuti separati supercumuli:

Massivissimus galaxiarum cumulus in Supercumulo Laniakeā Virgo, Hydra, Centaurus, Abell 3565, Abell 3574, Abell 3521, Fornax, Eridanus et Norma sunt. Totus supercumulus propemodum notorum cumulorum et gregum galaxiarum 300 ad 500 consistit. Verus numerus valde maior esse potest, quia eorum aliqui Zonam vitationis transeunt, quae eos obscuros facit.

Supercumuli aliquae e maximis universi structuris sunt et limites habet quae sunt difficiles definiendo, praesertim ex interiore parte. Hic scientistarum grex radiotelescopiis usus est ad chartographandos magnae localium galaxiarum collectionis motūs. Intra certum supercumulus, plerique galaxiarum motūs introrsus, in centrum massae, diriguntur. Casū Laniakeae, hoc gravitationale focale punctum Magnum Attractrum nuncupatur; et in motūs Gregis propinqui galaxiarum, ubi Via Lactea est, ac alios hunc per supercumulum influit. Dispar constituentium cumulorum, Laniakea gravitationaliter adstricta non est et proiecta est seorsum energiā obscurā scissum iri.[5]

Afroaustralis astronomus Antonius Patricius Fairall anno 1988 ut motūs ad rubrum Supercumulos Virginem et Hydram-Centaurum conexos esse posse suggereret affirmavit.[9]

Loci definitioRecensere

Supercumulo Laniakeae vicini supercumuli Supercumulus Shapleyanus, Supercumulus Hercules, Supercumulus Coma et Supercumulus Perseus et Pisces sunt. Qui sunt omnes pars Complexum supercumulorum Pisces et Cetum componens. Inter supercumulos et Laniakeam margines haud clare noti sunt cum Laniakea definita est.[4]

Vide etiamRecensere

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Taylor, Carolus (Charles) (2014). Science Encyclopedia. Kingfisher (Anglice).
  3. National Radio Astronomy Observatory, "Newly identified galactic supercluster is home to the Milky Way," ScienceDaily, 3 Septembris 2014.
  4. 4.0 4.1 Irene Klotz, "New map shows Milky Way lives in Laniakea galaxy complex," Reuters, 3 Septembris 2014.
  5. 5.0 5.1 Elizabeth Gibney, "Earth's new address: 'Solar System, Milky Way, Laniakea,'" Nature, 3 Septembris 2014, doi:10.1038/nature.2014.15819.
  6. Douglas Quenqua, "Astronomers Give Name to Network of Galaxies," New York Times, 3 Septembris 2014, accessum 4 Septembris 2014.
  7. Camille M. Carlisle, "Laniakea: Our Home Supercluster," Sky and Telescope, 3 Septembris 2014, eodem die accessum.
  8. Gayoung Chon, Hans Böhringer, et Saleem Zaroubi, "On the definition of superclusters," Astronomy & Astrophysics 575 (2015): L14, arXiv:1502.04584, Bibcode:2015A&A...575L..14C, doi:10.1051/0004-6361/201425591.
  9. Fairall, Antonius Patricius (Anthony Patrick) (1988). "A redshift map of the Triangulum Australe-Ara region – Further indication that Centaurus and Pavo are one and the same supercluster" (Anglice). Monthly Notices of the Royal Astronomical Society. 230 (1): 69–77. Bibcode:1988MNRAS.230...69F. doi:10.1093/mnras/230.1.69.

BibliographiaRecensere

  • Fairall, Anthony Patrick. 1988. "A redshift map of the Triangulum Australe-Ara region: Further indication that Centaurus and Pavo are one and the same supercluster." Monthly Notices of the Royal Astronomical Society 230 (1): 69–77. Bibcode:1988MNRAS.230...69F. doi:10.1093/mnras/230.1.69.
  • Tully, R. Brent, Hélène Courtois, Yehuda Hoffman, Daniel Pomarède. 2014. "The Laniakea supercluster of galaxies." Nature 513, no. 7516 (4 Septembris)): 71. arXiv:1409.0880. Bibcode:2014Natur.513...71T. doi:10.1038/nature13674. PMID 25186900.

Nexūs externiRecensere

  Vicicitatio habet citationes quae ad Supercumulus Laniakea spectant.
  • Vimeo, "Laniakea Supercluster", Daniel Pomarède, die 4 Septembris anni 2014—videorepraesentatio inventorum ex articulo inventionis
  • YouTube, "Laniakea: Our Home Supercluster", Periodici Nature imagines, die 3 Septembris 2014—Denuo describentes cosmicae mappae limites, qui nostrum domesticum supercumulum definiunt et eum Laniakeam nuncupant.