Grex propinquus,[1] Anglice anno 1936 ab Edwino Hubble The Local Group appellatus,[2] est grex galaxiarum circiter centum qui nobis propiores iacent. Galaxiae huius gregis maximi sunt nebula Andromedae, Via lactea, nebula Trianguli, quibus alii satis multi satellites esse censentur. Inter satellites Viae lacteae sunt nebula Magellanica maior et minor.[3] Diametron gregis propinqui fere decies milies milium a.l.m. aestimatur. Grex propinquus et grex Maffei 1 partes constituunt supercumuli Virginis in quo galaxiarum circiter duo milia comprehenduntur.

Tabula galaxiarum potiorum gregis propinqui

Notae recensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Edwin Hubble, The Realm of the Nebulae (Novo Portu: Yale University Press, 1936), titulus capituli 6 Textus
  3. "Nebulae Magellanicae": fons nominis Latini (p. 107 apud Google Books)

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Data astronomica: "NAME Local Group" apud SIMBAD.