Pater Suitbertus Siedl a Sancto Ioanne a Cruce (natus nomine Heriberti Siedl die 11 Februarii 1923 Vindobonae, mortuus die 3 Aprilis 2006 Graecii) catholicus sacerdos Austriacus, carmelita discalceatus, professor universitarius et Latinitatis vivae fautor indefessus fuit. Sermones eius patrii fuerunt et lingua Theodisca et lingua Esperantica.

Conventus Carmelitarum Graecii ubi Siedl in novitiatu fuit

Absolutorio gymnasiali recepto monasterium cisterciense ad Claram Vallem (Zwettl) in Austria Inferiore petivit; id monachium, ubi animarum et parochiarum cura maioris habebatur, mox deseruit et Graecii apud carmelitas intravit, ubi studia et contemplationes praevalebant. Tirocinium monasticum ibi anno 1940 est incohatum. Secundo bello mundano stipendia merere debuit, donec ab Americanis captus esset.

Ordinatio sacerdotalis Romae facta est die 23 Aprilis 1950; professor universitarius in rebus biblicis creatus est et usque annum 1987 Iuvavi in Alma matre munere fungebatur. Illo tempore Lentiensi monasterio adhaesit. Doctoratus lauream nactus erat Graecii disserens de similitudine spiritalis doctrinae in evangelio secundum Ioannem et in operibus Sancti Ioannis a Cruce. Indagationes scientificas egit insuper Bonnae, Iuvavi et in Israël ubi per menses XVIII restare facultas data est.

Anno 1989 apud Clearwater in Florida condidit Familiam Sancti Hieronymi, institutionem ad Latina ecclesiastia promovenda et in praxi adhibenda. Sed iam antea pluries Sancta Sede annuente in Austria, Italia, Slovenia, Francogallia sic dictas Ferias Latinas moderatus erat ubi lingua Latina viva coleretur. Annos novissimos denuo Graecii, apud cunas monasticas suas, vitam degebat.

Esperantici momentum domi

recensere

Eius mater Christina multa e lingua Theodisca in idioma Zamenhofianum convertebat, e.g. hymnum nationalem Austriacum Land' de montoj, katedraloj. [1][2]

. Eius pater Ludovicus longe in motione Esperantica catholica in Austria (AKLE) respective internationaliter (IKUE) operam dabat.

  • Qumran - Eine Mönchsgemeinde im Alten Bund, Bibliotheca Carmelitica, cura Facultatis Theologicae O. C. D. edita, Series II: Studia, Vol. 2, Romae (1963) Libri capitulorum index
  • "Malnova kaj Nova Testamentoj: pri diverseco kaj unueco de ambaŭ Testamentoj", apud: Biblia Revuo, 6 (1970), p. 197-216
  • Gedanken zum Tempussystem im Hebräischen und Akkadischen, domus editoria Harrassowitz, Aquis Mattiacis (1971)
  • Wasser in der Wüste, domus editoria Tyrolia, Oeniponte (1971)
  • David: Dichter und König, domus editoria LIT, editio altera 2019, ISBN 978-3643509710

Nexus externi

recensere

Annotationes

recensere