Sudislaus
dux Pscoviensis
(Redirectum de Sudislaus (dux Pscoviae))
Sudislaus[1], anno 1063 mortuus, fuit Vladimiri Magni filius, dux Pscoviensis ab anno 1014 ad annum 1036.
Res apud Vicidata repertae:
E iunioribus Vladimiri filiis fuit; anno 1014 Pscoviam (a Novogardia separatam) a patre accepit. Mstislao fratre anno 1036 mortuo Iaroslaus frater Sudislaum incarceravit et omnes terras Rutheniae coniunxit. Iaroslao mortuo filii eius Iziaslaus, Sventoslaus et Vsevolodus Sudislaum liberaverunt et iusiurandum dare coegerunt a regno Kioviensi abstinere; in monasterium Pscoviae Sudislaus nomine Sabba accepto abit, ubi et mortuus est et in Pscovia ut sanctus colitur.
Notae
recensereNexus externi
recensere- De Sudislao in Encyclopaedia historiae Ucrainae (Ucrainice)