Sterlitamachia
Sterlitamachia[1] (Russice Стерлитамак, Baschkirice Стәрлетамаҡ) est urbs Baschkiriae. In ripa Albi fluminis patet, ubi Sterlja in Album influit, et nomen urbis Baschkirice Sterljae ostium significat. Incolas anno 2017 habebat 280 233.
Locus: 53°38′0″N 55°57′0″E
Numerus incolarum: 277 410
Zona horaria: UTC+05:00
Situs interretialis
Nomen officiale: Стәрлетамаҡ
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Historia
recensereSterlitamachia, locus appulsui navium aptus, quibus negotiatores ex Iletsk urbe salem vexerunt, a Sabba Nicephori filio Tetjušev mercatore anno 1766 condita est. Appulsus Aškadaricus tum nominabatur. Anno 1773 a rebellibus Aemiliani Pugačëv capta erat, qui anno proximo expulsi sunt. Anno 1781 Sterlitamachia in numerum urbium inclusa est. Caput circuli gubernii Orenburgensis erat. Tempore Belli civilis Bohemi albi[2] anno 1918 Sterlitamachiam ceperant, sed ab Exercitu Rubro expulsi sunt. Anno 1919 exercitus Alexandri Kolčak Sterlitamachiam occupaverunt, sed et illi expulsi sunt. ab anno 1919 ad annum 1922 Sterlitamachia caput rei publicae Baschkiriae fuit.
Notae
recensere- ↑ Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 553.; A. Perugini, Dizionario italiano-latino, 1976. Necnon Sterlitamaca, vide: Guilelmi Peiffer De cholerae morbi contagio..., Berolini 1831, p. 12.
- ↑ Russice белочехи.
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 53°38′0″N 55°57′0″E • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sterlitamachiam spectant. |