Stephanus Szabó (Hungarice Szabó István), die 4 Iulii anno 1801 in Bakonyszentkirály comitatus Vesprimensis natus et die 27 Martii anno 1892 in Kazár mortuus, fuit clericus et interpres Hungaricus. Aesopi apologos, ex Anthologia Graeca aliqua et Homeri Iliadem et Odysseam hexametris Hungarice vertit. Versiones eius ante alteras a Gabriele Devecseri factas in Hungaria optimae habebantur. Presbyter parochialis totam vitam fuit.

Wikidata Stephanus Szabó
Res apud Vicidata repertae:
Stephanus Szabó: imago
Stephanus Szabó: imago
Nativitas: 4 Iulii 1801; Bakonyszentkirály
Obitus: 27 Martii 1892; Kazár
Patria: Hungaria

Nexus externi

recensere