Stephanus (comes Sacricesaris)

Stephanus (natus anno circiter 1135; mortuus in obsidio Acconis anno 1190) fuit comes Sacricesaris in successione patris Theobaldi, qui comitatus Campaniensem, Blesensem et Sacricesariensem inter filios dispertivit. Filios tres habuit, scilicet Guillelmum (qui Eustachiam filiam Petri de Cortiniaco in matrimonium duxit), Ioannem et Stephanum.

Anno 1171 Stephanus a legatis Hierosolymitanis (duce Friderico archiepiscopo Tyrensi) suasus est ut Hierosolyma peteret ad principissam Sibyllam in matrimonium ducendam. Eo iter fecit cum Hugone III duce Burgundiae, sed mox revertit.

Nexus externiRecensere

  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!