Guillelmus (comes Sacricesaris)

Guillelmus (mortuus captivus anno fere 1217) fuit comes Sacricesaris in successione patri Stephani qui in tertia expeditione sacra mortuus est. Guillelmus ter uxores duxit, quarum ultima Eustachia fuit filia Petri, domini Cortiniaci, et soror Petri de Cortiniaco qui imperator Latinus electus est. Guillelmus anno 1217, dum iuxta Petrum Constantinopolim iter facit, a despota Epirota Theodoro Comneno Duca captus est.[1]

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!