Theobaldus IV (comes Blesensis)
Theobaldus (natus annis fere 1090/1095; mortuus die 10 Ianuarii 1152) fuit comes Blesensis, quartus huius nominis, et Campaniensis, secundus huius nominis. Fuit filius Stephani, comitis Blesensis et Adelae filiae Gulielmi I Conquestoris; fuit igitur frater maior natu regis Angliae Stephani. Ad comitatum Campaniensem Theobaldus successor fuit patrui Hugonis, qui uxores duas successivas repudiavit, filios suos ut suppositicios abiuravit et se miles Templarius anno 1124 inscripsit.
Theobaldus in matrimonium duxit Mathildem Carinthiensem et ex ea genuit:
- Henricus, patris successor in comitatum Campaniensem
- Maria quae Odoni II Burgundiensi nupsit et mater Hugonis III fuit
- Theobaldus, patris successor in comitatum Blesensem
- Isabella quae Rogerio III Apuliae nupsit
- Adela quae regi Ludovico VII nupsit
- Guillelmus, archiepiscopus Remensis et cardinalis
- Stephanus, comes Sacricesaris
- Mathildis quae Rotroco comiti Perticensi nupsit
- Agnes quae Reginaldo comiti Barri nupsit
- Margarita, religiosa
Bibliographia
recensereNexus externi
recensere- "Thibaut IV de Blois" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
- Arnaud Baudin, "Thibaud II (1125-1152)" apud Le comté de Champagne et de Brie au Moyen Age
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |