Fridericus (archiepiscopus Tyrensis)

Fridericus, vulgo Frédéric de La Roche (mortuus die 30 Octobris 1174) fuit cancellarius Regni Hierosolymitani, episcopus Acconensis et ab anno 1164 usque ad mortem archiepiscopus Tyrensis. Die 29 Augusti 1167 Tyri in urbe nuptias Mariae Comnenae et regis Amalrici I celebravit, moxque illum Guillelmum archidiaconum Tyrensem instauravit qui successor fuerit ad archidioecesem. Fridericus anno 1169 legatus in Franciam missus Stephano de Sacrocesaris ad nuptias Sibyllae principissae suasit, qui ad regnum Hierosolymitanum properavit sed ob rationem hodie ignotam matrimonium denuo reiecit.

Nuptiae Amalrici et Mariae Comnenae anno 1167 ab archiepiscopo Friderico celebratae. Bibliotheca Nationalis Francica MS Français 68 f. 318v

BibliographiaRecensere

  • Hans Eberhard Mayer, "Frederick of La Roche, bishop of Acre and archbishop of Tyre" in Tel Aviver Jahrbuch für deutsche Geschichte vol. 22 (1993) pp. 59–72