Sri Yantra
Sri Yantra vel Sri Cakra Tripurae Sundari deae est yantra vel mandala a novem triangulis imbricatis quae bindu cingunt composita. Quattuor horum triangulorum shivam, principium masculum exprimentia, ad summam figuram aspectant; quinque, shaktos, principium femineum, ad infimam figuram. Haec iantra, quia ex novem triangulis composita est, navayoni chakra ab Hinduisticis appellatur (Shankaranarayanan 1979).
Novem triangula una implicantur ut conforment quadraginta tres minora triangula in tela quae totum universum vel "uterum creationis" imitatur. Haec triangulorum conformatio ante oculos notionem advaitam (non dualitatem) ponit. Cinguntur haec triangula a loto octo petalis, loto sedecim petalis, et "quadratum terrae," quod simile templo quattuor ostia habenti esse fertur.
Sri Iantra sermone humili nava chakra dicitur quia ut videtur novem gradus habet. Omnis gradus cum mudra, yoginis, et singulari Tripurae Sundari deae specie et mantra congruit. Hi gradus, ab extrema figura ad bindu, sunt:
- Trailokya Mohana (vel Bhupara), quadratum tres lineis et quattuor portis
- Sarvasa Paripuraka, lotus sedecim petalis
- Sarva Sankshobahana, lotus octo petalis
- Sarva Saubhagyadayaka, ex quattuordecim parvis triangulis constituta
- Sarvarthasadhaka, ex decem parvis trangulis constituta
- Sarva Rakshakara, ex decem parvis triangulis constituta
- Sarva Rohahara, ex octo parvis triangulis constituta
- Sarva Siddhi Prada, ex uno parvo triangulo constituta
- Sarvanandamaya, ex uno puncto (bindu) constituta
Sri Iantra est symbolum tantrae Hinduisticae, quae de Shaivismo Kashmiro, philosophia Hinduistica, deducitur.
Fons
recensere- Shankaranarayanan, S. 1979. Sri Chakra. Ed. 3a. Dipti Publications.