Sphagnum girgensohnii 130108.jpg
Sphagnum girgensohnii

Sphagnopsida 
Ordo : Sphagnales 
Familia : Sphagnaceae 
Genus : Sphagnum 
L.
   
Subdivisiones: Species
{{{subdivision}}}

Sphagnum (binomen a Linnaeo statutum) est genus bryophytorum. Sphagna musci sunt locis umidis et paludibus vulgares. Turfa in turbariis ut plurimum e sphagnis gignitur.

DescriptioRecensere

Sphagna sunt plantae perennes sporicae; sicut bryophyta cetera, generationes alternas habent, unam gametophytorum haploideorum, alteram sporophytorum diploideorum. Gametophyta praevalent.

Quotannis in parte superiore plantae crescunt, in parte inferiore emoriuntur. Cellulas habent praecipuas aquam reservantes, cavas et limpidas; hae cellulis photosyntheticis circumcinctae sunt. Phenolum continent, qui bacteria perdit.

 
Sphagnum.magellanicum

HabitatioRecensere

Passim habitant, sed in zona temperata hemisphaerii borealis abundantior; nam in hemisphaerio australi plures species inveniuntur.

Cellularum aquam reservantium gratia sphagna multam aquam apparare possunt, ut massa aquae in musco vicies vel vicies et quinquies maior sit, quam massa musci ipsius. Sic, in loco umido crescentia sphagna eum mox multo umidiorem et paludinosum faciunt.

 
Sphagnum squarrosum

SpeciesRecensere

Species sphagnorum typica Sphagnum palustre est.

Nexus externiRecensere

  Situs scientifici: Tropicos • ITIS • NCBI • Biodiversity • Fossilworks • Flora of North America • USDA Plants Database