Truna[1] (Germanice: Traun) est flumen 153 chiliometrorum, qui a meridie veniens Lentiae in Austria Superiore in Danubium influit. Truna scaturit in Styria in sic dicto Totes Gebirge ("montes mortui") et aquas e maxima regionis Salzkammergut parte deducit. A Truna in orientem spectans usque ad Anisum Traunviertel patet.

Cursus Trunae

Media aquae copia est 200 m³/s, quare in hoc flumine complures electrificinae aedificatae sunt.

Etymologia recensere

Nomen Truna sive Druna, ut putatur, a verbo Celtico "druna" (Latine: "currens") tractum est.[2] Quod nomen postea a Romanis receptum est.

Pinacotheca recensere

Notae recensere

  1. Etiam Traunus, Druna. - Vide Graesse, Orbis latinus online; inquisitio in Google demonstrat formam "Truna" longe frequentissimam esse.
  2. Conf. Karl Vocelka: Die Haus- und Hofnamen der Katastralgemeinden Altaussee, Grundlsee, Lupitsch, Obertressen, Reitern und Straßen im steirischen Salzkammergut. Vol. 1 (= Dissertationen der Universität Wien 102). Verband der wissenschaftlichen Gesellschaften Österreichs, Vindobonae 1974, p. 65s.

Bibliographia recensere

  • Die Traun – Fluß ohne Wiederkehr, Katalog zur Ausstellung im O.Ö. Landesmuseum Francisco-Carolinum vom 15. September 1992 bis 14. März 1993. Lentiae 1992, ISBN 3-900746-46-X

Pellicula recensere

  • Die Traun – Lebensweg eines Gebirgsflusses. Dokumentation, ORF Universum. Dispositores: Erich Pröll, Klaus Feichtenberger. Societas: Pröll Film Produktion GmbH

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Trunam spectant.