Roberta Metsola (nata Roberta Tedesco Triccas ad Portum Sancti Iuliani(mt) in insula Melita die 18 Ianuarii 1979) est politica Melitae et Unionis Europaeae.

Wikidata Roberta Metsola
Res apud Vicidata repertae:
Roberta Metsola: imago
Roberta Metsola: imago
Nativitas: 18 Ianuarii 1979; Portus Sancti Iuliani
Patria: Melita
Nomen nativum: Roberta Tedesco Triccas

Familia

Coniunx: Ukko Metsola

Metsola iuribus in Universitate Melitensi ac rebus Europaeis Brugis in Collegio Europaeo studuit. Ab anno 2004 in legatione Melitensi apud Unionem Europaeam laboravit. Anno 2013 legata Parlamenti Europaei, die 18 Ianuarii 2022 praeses parlamenti electa est.

Anno 2005 Finnico nupsit, ac coniugibus sunt quattuor filii.

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Robertam Metsola spectant.
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!