Milites lusorii sunt parvula ludicra quae milites simulant, plastico aut metallo facta.

Milites lusorii
Exemplum militum lusoriorum in acie dispositorum

Saepissime pueri cum militibus lusoriis ludunt, simulando eos exercitu instructos proelio decertare bellumque gerere, factionibus statutis. Etiam adultis tamen aliquando milites lusorii pro delectamento placent, cum in collectione teneri possint quasi figurae historicae aut tantum quia pulchri visu.

Milites lusorii ad varia aeva historiae pertinent, scilicet Romam antiquam, Medium Aevum atque Novum Aevum, et nonnumquam non veros milites tantum sed etiam piratas, indos Americanos, gladiatores bellatorumque alia genera figurant.

Milites lusorii etiam figurae ludorum bellicorum de statuis parvis sunt, una cum equitibus cannonibusque pusillis nec non castellis ficticis.

Nexus interni

 

Haec stipula ad ludum vel ad exercitationem corporis spectat. Amplifica, si potes!