Ioannes vulgo Jean Lorrain (vere: Paul Duval; natus die 9 Augusti 1856 Fiscamni, mortuus die 30 Iunii 1906 Lutetiae) fuit scriptor Francogallus motioni symbolismi favens.

Jean Lorrain, circa annum 1900

Vita recensere

Filius navicularii divitis Lutetiae erduditus est. Voluntarius in Algeriam iit stipendii merendi caussa antequam in Franciae capite artibus se dederet. Tertio poesi lyrica imbutus est et mythistoria de moribus scribenda. In fabulis Milesiis personas extrardinarias et paulo insanas describere maxime placuit. Eum valde movit Edmundus de Goncourt quod ad argumenta et genus scribendi barocum attinet.

Mythistoria prima »Les Lepillier« (1885) extra Fiscmanium neminem excitavit; familiares rem legerunt ob secreta regionalia prodita. Opere »Très Russe« (1886) autem etiam Lutetiae homines ingenio novo studere coeperunt et mox commentationes in ephemeridum appendicibus oblectatoriis positae sunt; Lorrain, qui ipse trossulus fuit opium fumans et inversionem sexualem ante neminem celans, salem et historiunculas paulo obscenas cum genere scribendi magnifico coniungere callebat, ut apud »Echo de Paris« (1891–95) et »Journal« (1895–1905) patebat. Nonnumquam pseudonymum Raitif de la Bretonne usus est. Genus obsessionis clarum videtur apud »Monsieur de Phocas« (1901) et »Le Vice errant« (1902). Novellae fabulae tres valoris litterarii maximi autem includuntur in tomo »M. de Bougrelon« (1903); apud »La Maison Philibert« (1904) mores habitusque audacter et sincere descripsit ad instar Guidonis de Maupassant. Sed drama in versibus »Yanthis« anno 1894 pactum eventum minus felicem habuit, cum dramata excitatoria brevia et textus comicam saltationem exornantes in theatris odeisque minoribus Parisiensibus magni aestimabantur.

Opera selecta recensere

  • 1883: A forêt bleue
  • 1893: Sonyeuse
  • 1897: L'ombre ardente
  • 1900 Histoires des masques
  • 1901: Monsieur de Phocas

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Lorrain spectant.