Faustina (quando nata, quando mortua sit, nescimus) imperatrix Romana saeculi quarti fuit.

Vita recensere

De eius origine nihil novimus. Constantius II imperator eam initio anno 361 post mortem Eusebiae tertiam uxorem duxit[1]. Constantius autem die 3 Novembris 361 mortuus est, antequam Faustina ei filiam Constantiam peperit. Anno 365/366 Procopius usurpator Procopius Faustinam et Constantiam puellam incolis Constantinopolis demonstravit, ut appareat imperator legitimus[2]. Filia postea Gratiano Augusto nupsit et gentem Constantini I cum dynastia Valentiniani I consociavit[3].

Notae recensere

  1. Ammianus Marcellinus, Res gestae, XXI 15,6
  2. Op.cit., XXVI 7,10
  3. Ammianus Marcellinus, op.cit., XXIX 6,7