Chylomicrona sunt particulae diametri 75-450 nm e lipoproteinis compositae, quae lipida alimentaria ab intestino ad alias telas ferunt[1]. Et quantitas et qualitas chylomicronaemiae (chylomicronorum in sanguine) a nonnullis factoribus pendet.

Chylomicronum, secatum. Viride: phospholipida, globuli: apoproteina. Interius triglycerida (T) et cholesterolum (C).

Chylomicrona sunt una ex quinque lipoproteinorum.

Etymologia recensere

Chylomicron de verbis Graecis χυλός, sucus, et μικρόν, particula, derivatur.

Contextus recensere

 
Exemplum unius triglyceridi. Sinistre grex glyceroli C
3
H
8
O
3
est.

Post cibum lipida alimentaria per cadenam transvectionis de tractu gastrointestinali ad corporis cellulas transvehenda sunt.

Initio lipida alimentaria, acida adipata enim et monoglycerida, in cellulas epithelii intestinalis (enterocytos) absorbentur, quo chylomicrona nascentia involucra lipidorum generantur, quia translatio triglyceridorum et cholesteroli in sanguine vehicula et involucra requirit, alio modo haec intra sanguinem coalescerent, at sic emboli se formarent. Igitur synthesis chylomicronorum vehiculorum iam intra intestino pernecesse est[2]. Post liberationem exocytosi ex cellula intra lympham per ductum thoracicum denique in sanguinem perveniunt. Iam in itinere chylomicron nascens proteina de lipoproteinis altae densitatis (HDL) accipit; et postea chylomicron maturum dicitur. Proteina sic accepta superficiem chylomicroni se sternunt, quare haec apo-lipo-proteina nominantur.

Natura chylomicronorum recensere

Diameter ab 75 ad 450 nm est et a multitudine absorptionis lipidorum atque illorum generibus dependent. Exterius stratum ex multis phospholipidis velut apolipoproteinis compositum chylomicronum cingit.

Physiologia recensere

Generatio chylomicronorum in enterocytis intestini fit. Ex apparatu Golgiano chylomicrona nascentia derogata, ea post exocytosem per lympham et ductum thoracicum in sanguinem fluunt.

Gubernatio recensere

Peptidum glucagono simile typi 1 (GLP-1) synthesem chylomicronorum deminuit, ac peptidum glucagono simile typi 2 (GLP-2) auget[3].

Notae recensere

  1. Dash S., Xiao C., Morgantini C., Lewis G. F. (2015). "New Insights into the Regulation of Chylomicron Production". Annual review of nutrition 35: 265-94 
  2. Hussain M. M., Kedees M. H., Singh K., Athar H., Jamali N. Z. (2001). "Signposts in the assembly of chylomicrons". Frontiers in bioscience 6: D320-31 
  3. Hein G. J., Baker C., Hsieh J., Farr S., Adeli K. (2013). "GLP-1 and GLP-2 as yin and yang of intestinal lipoprotein production: evidence for predominance of GLP-2-stimulated postprandial lipemia in normal and insulin-resistant states". Diabetes 62 (2): 373-81 

Nexus interni