Quantum redactiones paginae "Pulcinella (Stravinski)" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens ''''''Pulcinella''''' est ballatio neoclassica ab Inguaro Stravinski composita, cuius actus in ''Quatre Polichinelles semblables'' (''Qua...'
(eadem)

Emendatio ex 13:23, 21 Maii 2021

Pulcinella est ballatio neoclassica ab Inguaro Stravinski composita, cuius actus in Quatre Polichinelles semblables (Quattuor Pulcinellae similes), fabula anno 1700 edita, positus est. Pulcinella ad personas comoediae artis pertinet. Tirocinium Pulcinellae ballationis die 15 Maii anno 1920 factum est. Libellus et choreographia a Leonida Massine, ballatore Russico, facta sunt, vestimenta autem et ornatus scaenicus a Paulo Picasso designata. Quae ballatio unius actus auctore Sergio Djagilev creata est.

De radicibus Pulcinellae

Sabati die 15 Martii anno 1920 fuit tirocinium vespertinum, quo Pulcinella, ballatio magni momenti ab Inguaro Stravinski composita, e scaena prodiit, Ernesto Ansermet moderatore. Quo opere Stravinski mores et modos musicos, quibus septem annis ante usus erat in Sacris veris, omnino reliquit. In hac nova elegantique scaena neoclassica personae apparebant ex comoedia artis Italiana notae, quarum vestimenta a Paulo Picasso designata erant.


Bibliographia

  • Lebrecht, Norman (2002) Igor Stravinsky: Missing from His Music. La Scena Musicale.'
  • White, Eric Walter (1966) Stravinsky: The Composer and His Works. Iterum editum. University of California Press.