Haec pagina de persona comodiae artis narrat. Si ballationem Inguari Stravinskij quaeris, vide Pulcinella (Stravinski).

Pulcinella est persona quam dilectissima comoediae artis Neapolitanae: Quam personam Silvius Fiurillo ineunte saeculo XVII celebrem reddidit.[1] Pulcinella originem trahere videtur a Macco et Buccone, duabus personis Atellanis. Ille homo rudis et dicax crudelisque, hic autem fur commotus insipidusque inflato animo.[2] Larvam nigram gerit, naso longo.

Pulcinella saeculi XXI.

De nomine

recensere

De origine Pulcinellae nominis nihil certi cognovimus, sed quod ad formam nominis attinet, pulcinella deminutivum esse videtur ab It. pulcina 'pullastra' ductum.[3] Sed quid de genere? Pulcinella persona masculini generis est, quamquam forma grammatica femininum genus suggerit. Pulcinella autem homo rusticus est. Alioqui persona mutabilis esse videtur.

  1. Rudlin 1994: 139.
  2. Duchartre 1966: 208.
  3. Cf. Fava 2013.

Bibliographia

recensere
  • Duchartre, Pierre Louis (1966) The Italian Comedy. Dover Publications,
  • Fava, Antonio (2013) Ars comicA.
  • Rudlin, John (1994) Commedia Dell'Arte: An Actor's Handbook. Routledge.