Quantum redactiones paginae "Cancer (morbus)" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 3:
'''Cancer''' (vide partem [[#De vocabulo|de vocabulo]]) est genus [[morbus|morborum]], quod in multiplicatione sine limite [[cellula]]rum oritur. Cancer sensu lato est omnis tumor malignus; sensu stricto, tumor malignus epithelialis ([[carcinoma]]), vel tumor malignus mesenchymaticus ([[sarcoma]]).
 
Magna cancrorum pars [[Metastasis|metastases]] gignit, id est novum tumorem (qui [[Latine]] etiam filius dicitur) amotum a primo tumore etiam in alio [[corpus (physicum)|corporis]] membro. Proprium est uniuscuiusque tumoris peculiares metastases creare, exempli gratia: [[cancer prostatae]] saepe in [[Os (ossis - anatomia)|ossibus]], [[cancer colorectalis]] in [[iecur|iecore]]e, [[cancer stomachi]] in [[mulier]]ibus in [[Ovarium|ovariis]] metastases gignunt.
 
Plerique hominum non tumore primo moriuntur, sed metastasibus cancri, quae augent et organis ad vivendum necessariis nocent. Causae mortis directae saepe sunt [[thrombosis|thromboses]], [[tumorkachexia]] vel [[sepsis]].