Quantum redactiones paginae "Theodericus Albrecht" differant

Content deleted Content added
Venerato professori die natali eius hanc paginam dedico.
(eadem)

Emendatio ex 23:31, 8 Maii 2015

Theodericus (Theodisce Dieter, cognomine Diego) Albrecht (natus in Pasing 9 maii 1927, mortuus Ratisbonae 8 octobris 1999) fuit historicus et professor Germanicus.

Theodericus Albrecht (1996)

Vita

Dieter Albrecht, filius magistri, ab anno 1947 in universitate Ludovica-Maximilianea Monacensi historiae et litteris Theodiscis studuit et ibidem anno 1951 apud Maximilianum Spindler promotus est. Anno 1958 apud eundem cum opere de electore Maximiliano scripto habilitationem assecutus est. Postquam aliquantum tempus Bambergae docuerat, anno 1964 professor ordinarius in universitatem Moguntiacam vocatus est. Iam anno 1967 se ad paene conditam universitatem Ratisbonensem transtulit ibidemque cathedram historiae novioris occupavit. Ab anno 1987 ad 1997 Albrecht fuit secretarius Academiae Boicae Scientiarum. Theoderico Albrecht quattuor filii erant.

Fontes