Aperire sectionem principem

Salve, Bis-taurine!

Gratus in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" fieri velle!


-- Andrew Dalby (disputatio) 21:30, 10 Decembris 2014 (UTC)

De motu categoriarumRecensere

Debeo tibi dicere, Bis-Taurine: categorias non licet sicut paginas movere. Si categoriae nomen mutare vis, simplicius erit nomen categoriarum veteris et novae in pagina Vicipaedia:Automata/Category move requests inscribere. Inde Usor:UV mutationes automatice perficit.

Nescio an orthographiam "Guillelmus" bene selegisti! Habemus nonnullas huius praenominis orthographias, inter quas "Wilhelmus" fere nullibi, "Guillelmus" potius in commentationibus de mediaevalibus, "Gulielmus" saepius in commentationibus de recentioribus ... Rectissime igitur (mea mente) praenomen "Wilhelmus" mutare voluisti. Andrew Dalby (disputatio) 09:54, 30 Decembris 2014 (UTC)

Serius tibi respondeo -- da veniam! Petitionem feci in pagina Vicipaedia:Automata/Petitiones de categoriis movendis. Id videbis id quod scripsi. Andrew Dalby (disputatio) 19:34, 1 Ianuarii 2015 (UTC)

imperatorRecensere

De ratione, qua "imperator" in "Imperator" mutavisti, an potes apud Vicipaedia:Tabernam colloqui? Habemus fortasse 500, fortasse plures paginas quarum tituli "(rex) (imperator) (papa)" vel sim. monstrant: rem igitur haud parvam suscepisti! Andrew Dalby (disputatio) 12:37, 9 Ianuarii 2015 (UTC)

Neuling erbittet Hilfe / responsumRecensere

Salve Bis-Taurine, in mea pagina disputationis respondi, vide ibi!--Utilo (disputatio) 22:45, 4 Februarii 2015 (UTC)

Tardius, mi Bis-Taurine, in taberna tibi respondi. Andrew Dalby (disputatio) 19:38, 16 Februarii 2015 (UTC)
... atque rursus. Quomodo eam rem efficere, quam recte postulas, nescio. Apud UV iam quaesivi ...
De Babel: potes paginam usoris creare et hanc formulam, fere sicut ego, simpliciter imponere: {{#babel:en|fr-4|la-3|ru-1}} ":en" = lingua materna; "fr-4" = Francogallice valde bene; "la-3" = Latine satis bene; "ru-1" = Russice modestissime; etc. etc. Experimentum fac! Andrew Dalby (disputatio) 21:43, 28 Martii 2015 (UTC)

De duabus reculisRecensere

Salve, Bis-Taurine! In commentatione linguae Siculae recensenda duas fecisti reversiones, quae mutationes a me factas in dubium vocare videntur. ¶ Multi apud nos in numeris magnis exponendis scriptione 1 000 000 pro 1 000 000 utuntur, quod hanc (verborum intervalli mensuram) nimis latam esse censent (concedo equidem differentiam minimam esse). Quam mutationem a me factam revertisti (fortasse ideo quod hanc consuetudinem non nosti?). Per me licet, sed putavi hanc rem satis dignam esse mentione. ¶ De capitulo "Confer": Verba tabulae antecedentia hanc in formam mutaveram: "Pater noster, oratio primum Graece dicta, in duas dialectos Siciliae, tum in dialectum Calabram linguamque Italianam, denique in sermonem Latinum conversa." Qua equidem mutatione tabulae columnarum tenorem describenti credidi me meliorem versionem pro deteriore substituisse. Certe fieri potest, ut mea quoque mutatio meliorari possit, sed demiror, cur priorem restitueris dictionem, mea quidem opinione parum concinne exaratam. Quodsi praesentem versionem |"Pater noster" in duobus dialectis Siciliae, Calabriae, etiam Italiane, Latine, et in lingua Graeca (illa prima, ab qua omnes alterae conversae sunt) ] retinere vis, per me licet, sed quaeso fac "duobus" in "duabus" mutes. ¶ Bonum festum pascale tibi exoptans Neander (disputatio) 06:49, 3 Aprilis 2015 (UTC)

Apud commentarium de ISO 31-0 legimus: "Numbers consisting of long sequences of digits can be made more readable by separating them into groups, preferably groups of three, separated by a small space. For this reason, ISO 31-0 specifies that such groups of digits should never be separated by a comma or point, as these are reserved for use as the decimal sign." Hoc parvum spatium a formula "&" et "thinsp;" effici potest. IacobusAmor (disputatio) 12:20, 3 Aprilis 2015 (UTC)
  • Salve Neander,

paenitet me, si putas me te vexare voluisse - minime! Quod ad scriptionem numerorum magnorum pertinet, mihi plus interest numeros non in duas lineas separari, quod clavibus "&" et "nbsp;" efficio. Eam opinionem etiam in disputatione olim in taberna facta repperi. Quod ad praefationem tuam ante exemplum orationis dominicae pertinet, tua versio sine dubio melior praecedenti est. Nolui eam abrogare, erat error meus, quem adhuc ne animadverti quidem. Veniam tuam peto; errorem meum nunc correxi. Et ego tibi bonum festum paschae opto - Χριστός ἀνέσϑη. Vale Bis-Taurinus (disputatio) 20:24, 4 Aprilis 2015 (UTC)

... ἀληθῶς ἀνέστη! Gratias ago pro responso tuo accepto. Bene rem expedisti. Nihil est quod te paenitere debeat. Equidem gaudeo quod apud nos versaris, quippe qui bona Latinitate uti scis. Vale, Neander (disputatio) 05:55, 5 Aprilis 2015 (UTC)
Ita. Modestissime Latinitatem tuam in pagina usoris la-2 descripsisti, Bis-Taurine. Per me, la-4! Andrew Dalby (disputatio) 08:45, 5 Aprilis 2015 (UTC)
Tui est modestia, Andreas, qui in pagina usoris tua francica Latinitatem tuam cum la-2 metiris! Ego ante decennia de schola egressus numquam in universitate linguae Latinae studebam. Facio ipse multos errores, quamvis errores aliorum usorum in Vicipaedia invenio et emendare conor. Bis-Taurinus (disputatio) 06:33, 6 Aprilis 2015 (UTC)
Nisi in universitate, eo melius in schola! :-) Equidem firmiter censeo te numerandum esse inter eos, qui se la-3 numero mensi sunt. Neander (disputatio) 16:47, 6 Aprilis 2015 (UTC)

Hilaria ClintonRecensere

Tibi gratias ago emendationum tuarum paginae Hilaria Clinton dicatae gratiaHelveticus montanus (disputatio) 20:44, 12 Aprilis 2015 (UTC)

ViscusRecensere

Salve Bis-Taurinus, ut vales? Me adiuvare si tibi placeat latinam emendare haec pagina? Gratias tibi ago.--Jondel (disputatio) 12:09, 5 Iunii 2015 (UTC)

Ioannes DowlandRecensere

Salve Bis-Taurine! Recte, mea mente, categoriam "incolarum Hiberniae" delevisti, sed eodem tempore oportuit textum retractare, ubi eum in Hibernia natum asseverabatur. Bene stat! Ego nunc textum eodemque tempore bibliographiam haud bene exscriptam correxi. Ut valeas -- Andrew Dalby (disputatio) 09:24, 21 Iunii 2015 (UTC)

De carpoRecensere

Salve, Bis-Taurine! Tuam, quippe qui harum rerum peritus es, opinionem quaero. Complures enim variarum Vicipaediarum commentationes separatim carpum ('Handgelenk') et ossa carpi ('Handwurzelknochen') tractant. Mihi quidem videtur commentatio carpi (ut nunc est) potius ad ossa pertinere ideoque sub titulo "ossa carpi" tractanda. At certe etiam commentatione ad carpum, membrum functionale, pertinenti egemus. Quid tibi videtur? Neander (disputatio) 09:53, 25 Octobris 2015 (UTC)

Salve! Gratias ago pro responso tuo. Quaelibet res integra ex multiplicibus partibus constans prospici potest a duobus locis, qui sunt: structura (quae sint partes) et functio (quomodo suum munus curet). Carpus in compluribus vicipaediis binis commentationibus tractari solet, quae quidem non satis bene hanc differentiam observare videntur. Itaque certe praestat, ut dicis, et structuram et functionem eadem commentatione tractare. ¶ Pauca ad finem commentationis mutavi. Si quid imperite mutavi, velim rem clarius explices. Fac valeas! Neander (disputatio) 19:44, 29 Octobris 2015 (UTC)

De paginis auctisRecensere

Gratias tibi ago propter paginas Tuba auditiva Eustachii et Tuba uterina auctas. Talibus rebus factis licet tibi statim formulam {{Non stipula}} removere! Ego ex his paginis nunc removi. Andrew Dalby (disputatio) 14:08, 17 Novembris 2015 (UTC)

De alia reRecensere

Mihi valde placent, mi Bis-Taurine, vota tempestiva a te missa, hodie a me accepta. Quae vota tibi et tuis amantissime reddo! Andrew Dalby (disputatio) 20:46, 24 Decembris 2015 (UTC)

De iubilaeo Vicipaedianorum

Annum 2016 prosperum et felicem omnibus amicis Vicipaedianis opto! Apud Tabernam consentivimus annum 2016 (quem iubilaeum nostrum Helveticus nuncupavit) praecipue dedicare ad textum paginarum Vicipaedicarum augendum et meliorandum. Huic proposito consentiens (si tu consentis!) sic pro communi inceptu nostro agere potes:

  • Quando paginas novas legibiles, fontibus munitas, et non brevissimas creare vis, crea! Ne timeas!
  • Quandocumque paginam aut breviorem aut mendosam aut male confectam reperis, cura! corrige! auge!
  • Si paginam novam brevissimam creare in mentem habes, recogita ... An potius textum longiorem scribere oportet? An prius aliam paginam, iam exstantem, augere potes?

Quo dicto, Vicipaediani liberi sumus. Paginae etiam breves, quae inter veras "stipulas" admitti possunt (vide formulam "Non stipula"), accepturae sunt sicut iam antea accipi solent. Scribe igitur sine metu, sicut iam scripsisti! [en] Andrew Dalby (disputatio) 18:47, 1 Ianuarii 2016 (UTC)

De rebus cardiacisRecensere

Salve, Bis-Taurine. Si tibi tempus vacat, tuam peritiam medicam desideramus de rebus cardiacis disputantes. Neander (disputatio) 13:17, 31 Ianuarii 2016 (UTC)

Paulo post: Iam Andreas noster feliciter rem enodavit. Vale. Neander (disputatio) 13:33, 31 Ianuarii 2016 (UTC)




de Batavia/PassauRecensere

Salve, amice! Haud mediocriter gavisus sum legens amplificationes a te factas pertinentes ad res Bavaricas. Propterea spero me fortasse a te certiorem factum iri de re dubia. Nam inter nomina Bataviae aliquotiens video Bacodurum, rem mihi totaliter inauditum. Tune fontem nosti huius vocabuli (an agitur de errore legentium nomenBoiodurum litteris nunc inusitatis scriptum)? Plurimis te impertiens salutationibus --Bavarese (disputatio) 23:21, 21 Septembris 2016 (UTC)

In aliqua pagina interretiali video Bacodurum iuxta Boiodurum, ergo nomina non sunt permixta. Sed aporia attinens ad fontes permanet. --Bavarese (disputatio) 12:42, 22 Septembris 2016 (UTC)
Lieber Bavarese, in der Zwischenzeit habe ich die Frage einem Bekannten, der Historiker ist, vorgelegt. Er hat nachgeforscht und mir versichert, dass Bacodurum ein Synonym für Boiodurum ist. Ich selber vermute, es rührt von einem Lesefehler her.
An Quellen wurden mir genannt:
  • Sebastian Franck (1538): Germaniae Chronicon. Von des gantzē Teutschlands aller Teutschen völcker...
  • Sebastian Franck (1542): Weltbuch: Spiegel und Bildtnis des gantzen Erdbodens
  • Johann Samuel Tromsdorff (1711): Accurate Neue und Alte Geographie Von gantz Teutschland: Nach dessen zehen...
  • F. J. Ernst (1785): Europa latina oder Alphabetisches Verzeichniß der vornehmsten Landschaften...
  • Friedrich Heinrich Theodor Bischoff und Johann Heinrich Möller (1829): Vergleichendes Wörterbuch der alten, mittleren und neuen Geographie
  • Samuel Friedrich Wilhelm Hoffmann (1835); Die Alterthumswissenschaft; ein Lehr- und Handbuch für Schüler höherer...
  • Lorenz Diefenbach (1840), Die Ligyer oder Liguren. Gallia transalpina. Die Helvetischen Kelten..., Band 2
Ich freue mich, dass wir im selben Anliegen verbunden sind. Gerne hätte ich noch mehr Zeit für die Vicipaedia Latina!
Auch von mir beste Grüße Ihr Bis-Taurinus (disputatio) 20:24, 13 Novembris 2016 (UTC)
Vielen Dank! Auch ich war mittlerweisle so weit, dass ich Bacodurum als überlieferten Namen akzeptiere, aber immer noch überzeugt bin, dass es auf einen Lesefehler zurückgehen könnte.
Nun noch was anderes: Hatten nicht Sie einmal Deggendorpium - vielleicht in Analogie zu Düsseldorf u. ä. geschrieben? Ich bin dem damals nachgegangen und fand das nirgendwo. Es scheint keine Latinisierung (geschweige einen originalen lateinischen Namen, es ist ja keine Römergründung) zu geben. In den Urkunden schwankt die Schreibweise des Bestimmungsworts zwischen Deggen- und Tekken-, das Grundwort lautet aber immer -dorf. Der Stand der Lautverschiebung dürfte -dorp schon nicht mehr zugelassen haben, im Gegensatz zu (Dussel-)dorpium. --Bavarese (disputatio) 11:12, 14 Novembris 2016 (UTC)

partus caesariusRecensere

Salve! Si tibi, ut es medicus, paululum temporis erit, perlegas quaeso paginam partum caesareum. Nonne partus scribi debet et ergo pagina movenda est? Nonnullos ut ita dicam terminos technicos valde dubios puto. Amplificanda etiam est. --Bavarese (disputatio) 19:02, 25 Novembris 2016 (UTC)

Optime factum! Gratias! Ego quoque tibi quoque dies adventus iucundos tranquillosque opto. Valeas. --Bavarese (disputatio) 19:58, 27 Novembris 2016 (UTC)

[...]Recensere

Locutus sum cum quodam (nescio quis) in pagina. Ego illud mea! Volo scribere possum hic rei publicae non mea est. Neque ego umquam cognitum est in variis linguis variis Wikipedias.

Non loqueris, si potes intelligere Anglorum, quod hic dicitur:

I've already talked to someone (who I don't remember who) about MY page. I mean, it's MY PAGE! I can write whatever I want here, my page isn't a public article. I keep things in various wikipedias of different languages and nothing has ever occurred.

--HunteWinchester123 (disputatio) 04:27, 12 Februarii 2017 (UTC)

In pagina disputationis respondi. --UV (disputatio) 12:00, 12 Februarii 2017 (UTC)

de constitutionibus rei publicaeRecensere

Diu cogitavi, utrum dubitationem meam in taberna proponam; sed non tam communis est, ut eam - ut theodisce dicimus - an die große Glocke hänge. Ich würde eine Vereinbarung begrüßen, mit welchen Wörtern wir den derzeitigen Aufbau unseres Staatswesens auf Lateinisch einheitlich wiedergeben wollen. Einiges finde ich in unsere Artikeln: (Bundes)Land ist meist terra, Kreis circulus, kreisfreie Stadt municipium oder municipium circulo/territorio carens, Stadt urbs oder oppidum, Markt mercatus, Dorf vicus. (Regierungs-)Bezirk? Weiler/Einöde? Ferner: Sind regio und pagus für diesen Zweck hinreichend definiert?

Ob es für andere Staaten hier bereits solche Zusammenstellungen gibt, weiß ich nicht. Libenter etiam Utilonem et alios rogarem; sed ille obticuit, hos spero id legisse utiliaque responsuros esse. Utcumque sit, suadeo, ut pagina fiat - scribentibus perutilis et omnino observanda - , quibus vocabulis tales res nominari oporteat. Nam paria verbis paribus, diversa verbis diversis nominanda esse puto, ne modo ita modo ita legamus. Tu quid de hac re cogitas? (Si times, ne hac re lixae evocentur, - peractum est.) --Bavarese (disputatio) 22:13, 21 Octobris 2017 (UTC)
De hac re olim disputavimus, vide inter alia Vicipaedia:Taberna/Tabularium 19#Categoria:Urbes Saxoniae Inferioris, Disputatio:Municipium et Disputatio:Urbs. Ut valeas optime! --UV (disputatio) 22:38, 21 Octobris 2017 (UTC)
Vides, Bavarice optime, lixas iam diu evocatas esse.
(Bundes)Land omnibus assentientibus terra vocatur. Kreis, cui sunt definiti fines, melius circulus quam pagus nominetur. Kreisfreie Stadt secundum Alexandrum optime circulus urbanus vocareretur. Stadt secundum magnitudinem urbs aut oppidum nominetur. Dorf est vicus.
Gemeinde credo optime in commune vertendum esse. Regierungsbezirk in verbum provincia optime mihi conversum esse videtur.
Verborum regio et pagus ergo ut terminorum administrationis in Germania opus non esset.
Markt tu in verbum mercatus converti proponis. Ego autem forum praefererem. Mihi enim mercatus potius eventus, forum potius locus negotiorum videtur. Sunt etiam urbes Fora Iulii nominatae - Mercatus Iulii mirum sonum haberet. Bis-Taurinus (disputatio) 22:32, 22 Octobris 2017 (UTC)
Gratias tibi, optime! Similia - ne dicam: eadem - ego quidem cogitavi et probo. Suadeo praeterea paginam specialem res rei publicae Germaniae respicientem proponendam et consensu factu componendam esse, qua omnia talia contineantur - omnibus scribentibus et legentibus, ut supra iam dixi, perutilem. (Alii de aliis terris scribentes talia de suis rebus facere non vetiti, non iussi sunt.)
Vocabulum pagus aptum iudico pro Gau (Rheingau: pagus Rheni), regio fortasse pro (Um-)Land (velut Nürnberger Land: regio norimbergensis).
Hauptstadt: urbs capitalis. Metropolregion : regio metropolitana norimbergensis (vel: urbis Norinbergae?) --Bavarese (disputatio) 11:30, 23 Octobris 2017 (UTC)

Share your experience and feedback as a Wikimedian in this global surveyRecensere

WMF Surveys, 18:40, 29 Martii 2018 (UTC)

Reminder: Share your feedback in this Wikimedia surveyRecensere

WMF Surveys, 01:38, 13 Aprilis 2018 (UTC)

Your feedback matters: Final reminder to take the global Wikimedia surveyRecensere

WMF Surveys, 00:47, 20 Aprilis 2018 (UTC)

Bavaria SuperiorRecensere

Salutem tibi dico, optime. Legens ea, quae in dicta pagina scripsisti, haereo in enumeratione paginarum. Quomodo circulus Tachoviensis situs in Cechia (ibique okres Tachov dictus) - pars Bavariae esse potest? --Bavarese (disputatio) 21:23, 28 Aprilis 2018 (UTC)

Gratias propter a te responsa! Interea pauca addidi, quorum quae supervacanea putas, age dele.
Ad Muldorpensis et alia talia: Nisi nomina nostris temporibus in parte ulteriore voce -dorf dicta revera latine cum -dorp tradita sunt, cautione opus est. Nam quamquam Dusseldorpium et similia legimus, non licitum esse mihi quidem videtur, per analogiam etiam e. g. Muldorp scribere. Nam in Germania superiore, vel rectius in lingua Germaniae superioris (Oberdeutsch) mutationes certae (Lautverschiebung) aut prius aut serius factae sunt. Qui fit ut uno et eodem tempore in lingua theodisca inferiore Dorp dicebatur, in superiore autem iam Dorf, ut in scriptis mediaevalibus videmus. --Bavarese (disputatio) 09:55, 30 Aprilis 2018 (UTC)

De lingua theodisca alta aut superioreRecensere

Legas, quaeso, quod respondi. Tu quid cogitabis de lingua antiqua vel vetus, libenter legam. --Bavarese (disputatio) 14:33, 26 Ianuarii 2019 (UTC)

Return to the user page of "Bis-Taurinus".