Quantum redactiones paginae "Megarici" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens ''''Megarici''' fuerunt philosophi Athenienses, qui Euclidem Megareum plus minus secuti logicae et dialecticae studebant. ...'
 
No edit summary
Linea 1:
'''Megarici''' fuerunt philosophi [[Athenae|Athenienses]], qui [[Euclides|Euclidem]] [[Megara|Megareum]] plus minus secuti [[logica]]e et [[dialectica]]e studebant. Cogitaverat enim Euclides [[Socrates|Socrati]] adsensus, virtutem in [[scientia (declarativa)|scientia]] consistere; maluerat tamen scientiam ab omni sensuali et experientiali dissolutam finibus dialecticae et logicae circumscribere. Quibus placitis addidit ex [[Eleatici]]s Unitatem esse idem ac Bonum: re vera nihil esse nisi Bonum illud omnia intellegibilia superans. Materiam, motum, auctum, defectum nihil nisi sensuum inventiones rationi purae alienas esse. "Quod est, est." [[Scientia (declarativa)|Scientiam]] ad ideas legibus cogitandi subiectas pertinere.
 
Megarici philosophi in duas tresve classes dividi solent. Praeter Megaricos proprios, inter quos [[Stilpo]] ([[Saeculum 4 a.C.n.|saec. IV a.C.n.]]) nobilitate excellit, etiam fuerunt, qui vel ''[[dialectica|dialectici]]'' vel ''[[eristica|eristici]]'' appellantur. Sunt qui differentiam notabilem inter hos esse negent. Sunt autem etiam qui [[Eubulides (dialecticus)|Eubulidem]] (saec. IV a.C.n.) inter eristicos numerent.
 
 
[[Categoria:Philosophi Graeci]]