Sozopolis Pisidiae
Sozopolis Pisidiae,[1][2] aetate Hellenistica etiam Apollonia nuncupata, urbs antiqua fuit in Pisidia, hodie in parte Asiatica Turciae sita.
Sozopolis nota est ut locus natalis Severi Antiocheni (natus anno fere 465). Sedes episcopalis titularis ecclesiae Catholicae est. Iconographia Theotoci ibi orta est, cuius festum Christiani Orthodoxi 3. Septembris agunt. Fragmenta Rerum Gestarum Divi Augusti Graece sermone scripta eodem in loco inventa sunt.
Notae
recensere- ↑ Vide e.g. (p. 134 n. apud Google Books)
- ↑ Adiect.: vide "Sozopolitanus in Pisidia" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)