Sophista (Plato)
Sophista (Graece Σοφιστής) est unus dialogorum Platonis, anno fere 360 a.C.n. compositus. Socrates non est particeps huius diverbii. In hoc opere de ente et de non ente disseritur per dialogum inter Theaetetum et hominem ex Elea. Plato entis quinque numerat genera: essentiam, idem et alterum, statumque et motum.
Summarium
recensereVelut Theaeteti continuatio videri potest hic sermo quoniam die postero haberi dicitur: Theodorus et Theaetetus, ut pridie pactum erat, Socratem conveniunt atque secum Eleaticum advenam ducunt. Socrates advenam interrogat an Eleates sophistam a politico et philosopho distinguant atque quomodo unumquemque definiant. Simul ut quid sibi videatur per alternantes interrogationes et responsa explicare possit ei Theaetetum adulescentem praebet qui responsa faciet. Ille primum suam definiendi methodum exponit hoc est per binarias divisiones sibi dum licet succedentes usque ad minimas categorias pervenire. Hac methodo plures sophistae definitiones inveniuntur (quae pluralitas ipsa sophistae artem suspectam facit): ita venator divitum nobiliumque adulescentium esse invenitur, idemque scientiarum animae utilium negotiator necnon earundem caupo (sive eas coemit sive ipse elaboravit), item refutator universalis qui eristicam (ἐριστικόν) artem exercet.
Postremo sed reluctanter et interim tantummodo purgator esse invenitur qui ex anima falsas opiniones expellit ut illa veras scientias accipere velit (quod quidem profitebantur sophistae, solius philosophi operam esse arbitrabatur Plato). Quoniam nemo omnia scire possit, quod profiteri audent sophistae, non dubium fit quin in artibus imitatoriis ponendi sint atque non veris scientiis sed scientiarum simulacris operam dent. Tum sermo in logicas difficultates incidit: quomodo fieri potest ut quae non sint aut dicantur aut saltem cogitentur[1]? Quod omnino fieri posse negabat magister eius Parmenides et haec quaestio argumentum reliqui dialogi futurum est[2].
Ideo ut sophista ex obscuritate in qua latet eliciatur Eleates advena necessarium putat 'parricidium' committere atque Parmenidis doctrinam de ente ac non ente refutare. Etenim ille negabat quod non est umquam ullo modo esse posse. Qua doctrina freti sophistae negabant mendacium aut quidquam falsi dici posse quia quod falsum esset omnino non esset. Eleates homo tres formas comparat: esse, motus, quies. Motus et quies sunt nec tamen ipsum esse sunt sed aliae. Similiter non magnum non est magno contrarium sed tantum aliud: neutrum minus est quam alterum[3]. Ita omnes formae quae aliae quam esse sunt non esse dici possunt. Hoc modo sine dubio non esse in multas formas incorporatur. Sophista ita Parmenidis praesidio nudatus decipiendi artis artifex finiri potest.
Notae
recensere- ↑ 236e: ἐσμὲν ἐν παντάπασι χαλεπῇ σκέψει. τὸ γὰρ φαίνεσθαι τοῦτο καὶ τὸ δοκεῖν, εἶναι δὲ μή, καὶ τὸ λέγειν μὲν ἄττα, ἀληθῆ δὲ μή, πάντα ταῦτά ἐστι μεστὰ ἀπορίας ἀεὶ ἐν τῷ πρόσθεν χρόνῳ καὶ νῦν.
- ↑ 237a: Τετόλμηκεν ὁ λόγος οὗτος ὑποθέσθαι τὸ μὴ ὂν εἶναι· ψεῦδος γὰρ οὐκ ἂν ἄλλως ἐγίγνετο ὄν. Παρμενίδης δὲ ὁ μέγας...
- ↑ 258a: Ὁμοίως ἄρα τὸ μὴ μέγα καὶ τὸ μέγα αὐτὸ εἶναι λεκτέον;
Editiones
recensere- Collection des Universités de France: Platon. Œuvres complètes. Tome VIII, 3e partie: Le Sophiste. Texte établi et traduit par : Auguste Diès, Les Belles Lettres, 1925
Plura legere si cupis
recensere- Pierre Aubenque (ed.), Etudes sur le Sophiste de Platon, Bibliopolis, Neapoli 1991 Recensio critica
- Gianni Carchia, La favola dell'essere. Commento al 'sofista' , Quodlibet, Maceratae 1997
- Wolfgang Detel, Platons Beschreibung des falschen Satzes im Theätet und Sophistes, Vandenhoeck & Ruprecht, 1972 Recensio critica
- Auguste Diès, La définition de l'être et la nature des idées dans le "Sophiste" de Platon, Vrin, 1909
- Alfonso De Petris, Del vero e del falso nel Sofista di Platone : con un saggio sul Cratilo, Florentiae, L. S. Olschki, 2005
- Paulus Deusen, Commentatio de Platonis Sophistae compositione ac doctrina, Bonnae, 1869
- Antonio Ferro, Il problema della predicazione tra antichi e moderni : il "Sofista" platonico e la sua fortuna nella filosofia contemporanea, Bononiae, 2011
- Peter Gardeya, Platons Sophistes: Interpretation und Bibliographie, Königshausen + Neumann, Herbipoli 1988
- Christian Glasmeyer, Platons Sophistes. Zur Überwindung der Sophistik, Heidelbergae, Universitätsverlag Winter, 2003 Recensio critica
- Martinus Heidegger, Platon : Sophistes, Vittorio Klostermann, 2018 (Gesamtausgabe. II Abteilung, Vorlesungen 1919-1944 ; Band 19)
- Christoph Hochholzer, Teile und Teilhabe : eine Untersuchung über Platons "Sophistes", De Gruyter, 2016 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Claudia Lo Casto, L'essere come dynamis : Heidegger interprete del Sofista di Platone attraverso Aristotele, Pisae, 2019 Recensio critica
- Georgia Matsourou, "Die Metapher der Mischung in den platonischen Dialogen Sophistes und Philebos", Prolegomena, 2007: 171–202
- Maurizio Migliori, Il Sofista di Platone : valore e limiti dell'ontologia, Brixiae, 2006 Recensio critica
- Laetitia Monteils-Laeng, "La figure du sophiste selon Platon. Protagoras ou les ambivalences du savoir public", in Savoir public. La vocation politique du savoir en Grèce ancienne, Presses universitaires de Franche-Comté, 2013: 265-282
- Létitia Mouze, Chasse à l’homme et faux-semblants dans le Sophiste de Platon, Lutetiae, Classiques Garnier, 2020 Recensio critica[nexus deficit]
- Giancarlo Movia, Apparenze, essere e verità: commentario storico-filosofico al 'Sofista' di Platone, Vita e Pensiero, Mediolani 1991 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Lidia Palumbo, "Il non essere non è la differenza, ma l'apparenza", Topicos, 2024: 1-9
- Il non essere e l'apparenza : sul Sofista di Platone, Napoli, Loffredo; 1994
- Barbara Peron, Mit Aristoteles zu Platon : Heideggers ontologische Ausdeutung der Dialektik im "Sophistes", P. Lang, 2008 Recensio critica
- Laura Rizzerio-Devis, "Dialectique et art dans la République et le Sophiste de Platon", Revue Philosophique de Louvain, 1999ː 231-252
- Stanley Rosen, Plato's Sophist: the drama of original and image, Yale University Press, in Novo Portu 1983
- Gustav Adolf Seeck, Platons "Sophistes" : ein kritischer Kommentar, C.H. Beck, 2011 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Yu-Jung SUN, "Négation et fausseté : le Sophiste de Platon et le Tractatus de Wittgenstein", Philonsorbonne, 2020: 145-159
- Anca Vasiliu, Démiurge du réel: le langage de l'être selon le "Sophiste" de Platon, PUF, 2024 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Nicolas Zaks, Apparences et dialectique : un commentaire du Sophiste de Platon, Lugduni Batavorum, Brill, 2023 Nonnullae paginae apud Guglum librorum Recensio critica