Sophia Schröder
Antonia Sophia Ludovica vulgo Antoinette Sophie Luise Schröder (nata Paderbronnae die 23 Februarii 1781; mortua Monaci die 25 Februarii 1868) fuit histrio Germanica. Gulielmus Smets eius filius fuit diurnarius; inter eius discipulas numerantur Elisa Bethge-Truhn et Maria Clauer.
Vita
recensereActoris Godofredi Bürger filia iam anno 1793 turbae Tyll sese associavit et Petropoli partes Linae modo placito in dramaticulo melodramatico quodam Caroli Ditters de Dittersdorf cui titulus Das rote Käppchen egit. Anno 1795, Revaliae Ioanni Nicolao Smets de Ehrenstein nupsit. Augusto de Kotzebue mediatore anno 1798, Vindobonam ad Theatrum Aulicum vocata est. Inde mox Vratislaviam petivit, ubi in dramatibus melicis cantare solebat.
Divortio Hammoniam facto, iit ad partes tragicas accipiendas: quo autem genere lucide excellebat. Anno 1804, eam in matrimonium duxit Fredericus Schröder cantor. Sophia Hamburgi usque anno 1813 vixit. Fugit autem, cum Ludovicus Nicolaus Davout marescalcus Francicus summus eam puniendam et in Francogallicam transferendam esse censeret. Quoniam Sophia bona patriae amoris inflammata erat. Itinera artibus studendis fecit antequam se rursus Pragae et Vindobonae (anno 1815) a scaenis produceret. Cum Fredericus Schröder naturae concessisset, uxor Gulielmi Kunst histrionis facta est. Divortio altero accepto, terras varias iterum visitavit, annoque 1831 Monaci ad Theatrum Aulicum se inscripsit. Vindobonam vere anni 1836 revidit.
Rude donata est anno 1840. Augustae Vindelicum vitam degit, et iterum Monaci. Maioris momenti sunt eius epistulae.[1]
Gravetudo
recensereConstat Sophiam Schröder, realismo neglecto, idealismum rem bonam cecinisse atque ipsa e scaenis demonstravisse.? Namque ista mulier revera in locis theatricis maximas passiones optime firmare atque artificiose in maius extollere potuit.
Ecce partes selectas quas egit: Phaedrae, Medea, Dominae Macbeth, Meropes, Sapphus, Ioannae de Montfaucon (in opere Augusti de Kotzebue), et Isabellae in Friderici Schilleri opere Die Braut von Messina.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Sophiam Schröder spectant. |
- Vita in lexico auctorum Vestphaliae
- Krone-Balcke, Ulrike, "Schröder, Sophie" apud: Neue Deutsche Biographie 23 (2007), p. 557-558 (hic in interreti)
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- Sophia visitatur - narratio Ein paar Stunden bei Sophie Schröder. Die Gartenlaube, 13/1868, p. 207
Notae
recensere- ↑ Confer has duas collections: Briefe von Sophie Schröder. 1813-1868, edidit Heinrich Stümcke (Berolini: 1910); Sophie Schröders Briefe an ihren Sohn Alexander Schröder, edidit Heinrich Stümcke (Berolini: 1916).