Sonus increscens
Sonus increscens,[1] signo “<” vel compendio “cresc.” in partituris notatus (a locutione Italica – tamquam Latina – crescendo), est mutatio dynamicae musicae quae gradualem accumulationem intensitatis soni indicat. Inversio eius sonus decrescens appellatur, signo “>” vel compendio “dim.” notata (a locutione Italica – tamquam Latina[2] – diminuendo).
Notae
recensere- ↑ Cf. “.msc crescendo” apud Morgan, Davidem (2013). Lexicon Anglum et Latinum. Paulopolis: Darcy Carvalho. p. 371 [PDF].
- ↑ Verbum Italicum diminuire est etiam anticausativum(en)(d), sive ‘diminuere’ sive ‘decrescere’ significans.