Sonus increscens Rossinianus
Sonus increscens Rossinianus[1] est peculiaris soni increscentis forma, praesertim a Ioachimo Rossini adhibita, quae in iteratione aliquarum mensurarum(en)(d) consistit, simul et instrumenta gradatim, singillatim, vel in compagibus, canere incipiunt.
Effectus in auditoribus est saepe concitationis festinationisque increscentium quae ad ineluctabilem fragorem ultimum impetuose ducunt. Inter varia strategemata compositiva hoc est unum e cogentissimis ac efficacissimis ad plausum suscitandum.
Etiamsi Rossini magnopere ei favit, haud Rossini invenit artem, neque ipse fuit solus qui eam adhibuit. Inter opera eius, primus usus soni increscentis Rossiniani in melodramate La pietra del paragone(en)(d) (‘Lapis comparationis’) invenitur.[1]
Exempla selecta
recensere- Il barbiere di Siviglia(en)(d) (‘Tonsor Hispalensis’):
- Pars finalis aperturae
- Carmen La calunnia è un venticello (‘Calumnia est ventulus’)
- Peractio primi actūs
- La Cenerentola(en)(d) (‘Cinerella’):
- Pars finalis aperturae
- L'italiana in Algeri(en)(d) (‘Puella Italica Icosii’):
- Pars finalis aperturae
- Wilhelmus Thellius(en)(d):
- Fanfara finalis aperturae
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 OnMusic Dictionary. "Rossini crescendo"