Smultronstället
Smultronstället ('Fragetum'[1]) est pellicula bicolor, quam Inguiomerus Bergman, moderator Suecicus, anno 1957 in medium protulit. Pellicula de itinere narratur, quod Isacus Borg, medicinae professor emeritus duodeoctoginta annorum, autocineto suo a Stockholmia profectus facit in universitate Lundensi pileum doctoris iubilaris accepturus. Anni fugaces animum Isaci multis modis sollicitant. Totam enim vitam adsiduo labore se fatigavit, sed tamen inanem se sentit, a nemine vere amatum, neminen ipsum vere amantem. Hac pellicula itineraria facit Isacum senescentem loca terrestria pueritiae et iuventutis suae et praesertim loca arcana animi sui lustrantem.[2] Initio pelliculae Isacus ipse prologi munere fungitur, nam ad mansam scriptoriam suam vitam ex memoria describens cogitationes suas spectatoribus proloquitur ac simul se suaque introducit.
Argumentum
recenserePellicula somnio iniucundo incipit, nam Isacus dormiens se observat vias vacuas suburbii ambulantem. Repente horologium magnum sine indicibus — tale quale ipse quoque habet! — in pariete aedificii pendens ante oculos habet. Currum funebrem arca oneratum bigis sine auriga praetervectum videt in palum lanternarium incurrere. Arca ante oculos in viam devoluta operculoque amoto Isacus se ipsum percipit in loculo iacentem.
Primo mane experrectus autocineto suo Lundam iter facere mavult, quamquam pollicitus erat se per viam aeream iter facturum cum Agda ancilla sua inveterata. Iam profecturus comitem sibi accepit Mariannam nurum gravidam, quae fere unum mensem apud Isacum socerum vita acta Lundam ad Evaldum maritum redire cupiebat. Stockholmia relicta ruri iter facientes sermocinantur, et Marianne vitio dat Isaco, quod alios, et quidem filium suum Evaldum, negligenter et duro corde tractaverit. Isacus autem omnia ad rationis normam dirigenda esse respondit. Sed Marianne hic sine dubio difficultates sui matrimonii cogitat, nam, ne Evaldus in patris imaginem redditus sit, vereri videtur. Nam Evaldus graviditatem uxoris suae moleste fert.
Vituperationibus auditis Isacus de via princiali decedit, ut Mariannae ostendat villam, ubi in pueritia cum familia vixit. Marianne natatum it, sed Isacus sub arbore de maestis memoriis rerum abhinc sexaginta annos factarum somniat. Occurrit phantasmati Sarae, consobrinae et sponsae suae, quae patruo suo fraga legit. Advenit etiam Isaci frater Sigfridus, cui Sara nupserat, sponsione clandestina rupta. Memoriis somnialibus vectus etiam res in villa gestas animo replicat.
Subito ex somniatione experrectus puellam videt fere annorum viginti, quae eum adit rogatque, ut sibi amicisque suis convectionem praebeat. Quae puella aetate et forma Sarae suae simillima duos secum habet amicos, admiratores rivales. Cum illa quoque Sara nomine sit, Isacus facere non potest, quin hac comparatione similitudineque adficiatur. Itaque iter facientes vivaciter confabulari incipiunt. Repente paene conliduntur autocineto obviam properanti. Sten Alman ingeniarius cum uxore Berit, vectores autocineti subversi vitiatique, Isaco se excusant et, quod suum iter non iam pergere queant, comites itineris accepti sunt. Cum quidem coniuges illi mediae aetatis inter se venenose rixentur, Marianne non multo post eos discedere iubet. Quibus rebus adfectus Isacus acerbitates sui matrimonii reminiscitur.
Alioqui cogitat partim laetum partim tristem se has regiones revisere: "hic artem medici exercere coepi, hic mater mea habitat." Cum autocinetum in stationem benzinariam vehit, ab Henrico Åkerman dispensatore amicissime receptus gratis benzinam accipit, quod medicus tanta beneficia hominibus regionis praestiterit. Quem favorem sibi adlatum Isacus paene molestus accipit. Deinde ad prandium eunt omnes. Inter compransores Isacus animo relaxato iucunditati se dat. Inde iter ad matrem suam dirigit. Quam salutatum etiam Marianne it. Isaci mater, domina iam nonaginta sex annorum, Mariannam, quam primum Isaci uxorem pristinam, ingratam, esse credit, quia nondum liberos habeat, admonet se decem peperisse proles, ex quibus Isacum solum superstitem esse, et ex nepotibus Evaldum solum singulis annis salutatum venire solere. Mox tamem anum solitudinem suam questam relinquunt.
Marianna auriga tum rursus in mirum lapsus somnium animum frangens Saram, sponsam amissam, sentit severa verba facere: "Num umquam" inquit "speculo te spectasti? Senex anxius es." Contumaciter Sara Sigfrido nupturam se nuntiat. Deinde infante, nepote Isaci, ex cunabulis sublevato in villam properat, ubi Sigfridus eam exspectat. Isacus solus relictus cunas vaacuas intuitur. Mox mutata somnii scaena Isacus nocte pulsat ianuam, quae a Sten Alman aperitur, qui eum adsidere ad examinandum iubet. In examine Isacus rem male gerit, nam microscopio nihil videt nec, quid ”lnke tan magrov stak farsin los kret fajne kaserte mjotron presete” significet, intellegit, quamquam, ut dicit Alman, primum officium medici significat, quod est: veniam petere. Isacus, cum animo insensibili duroque sit, nec de venia petenda nec de sententia illa in tabula scripta quicquam intellegit. Huiusmodi vitii poenas iam pendit: solitudinem. Eandem animi duritiam etiam Karinam uxorem adduxisse, ut adulterium cum alieno viro faceret. Alman in locum nemoris Isacum ducit, ubi Karinam cum amasione lasciviantem videre possit.
Isacus ex his experrectus somniis Mariannae de multis narrat visionibus, quae nuperrime eum mortui vitam vivere indicent. Marianne autem Evaldum Isaci similem exstitisse dicit. Evaldum enim de graviditate certiorem factum se inter fetum et maritum deligere iussisse. Marianne se dicit Lundam profectam esse, ut se puerum parere velle Evaldo nuntiet: "Nemo hunc puerum mihi eripiet, ne ille quidem, quem maxime amo!" Hoc communi itinere fit, ut ambo inter se melius sentiant. Isacus duricordiam suam ponit, et Marianne socerum suum diligere incipit.
Iam Lundam perveniunt, apud Evaldum considunt, et adiuvante Agda, quae separatim pervenerat, Isacus ad promotionem academicam se parat. Peracta promotione (de qua infra) Isacus in cubiculum recedit, sed adhuc aliquibus rebus tenetur. Nam Agdae proponit, ut, cum iam quadraginta annos sub uno tecto habitaverint, altera alterum famiiarius compellet, quod propositum Agda, arbitrata talem morem sibi opprobrio fore, statim repudiat. Ianuam tamen rubridens relinquit semiapertam, "si quid professori opus sit." Iam nocturnum Isacus concentum audit: ex fenestra Saram videt cum amicis comitibus serenatam cantantem. Cum utrimque vale dicunt, Isacus submissa voce Sarae vix audienti "utinam te aspiciam iterum!" adicit. Deinde Evaldum ad se vocat certiorque fit filium suum et nurum suam inter se iam conciliatos esse. Denique etiam cum Marianna conloquitur: suam ambo amicitiam dictis et factis confirmant. Tandem Isacus paene somnians fragetum illud reminiscitur. Saram suam nunc videt ad fragetum venientem: Isacum ducit ad locum ex quo pater et mater conspici potest. Vultu aequitatem animi exprimenti obdormiscit.
In promotione Latine dicta
recensereSymphoniacis Marciam Caroli Regis canentibus pompa academica sollemniter ducitur ad universitatem, ubi Helge Wulff chirurgiae professor Lundensis munere promotoris fungitur. Quamquam haec caerimonia per se nihil ad argumentum conferre videtur, facere non possumus, quin Latine dicta ad verbum repetamus, nam perraro quidquam in pelliculis Latine dici auditur. His igitur verbis promotor Isacum salutat:
- "Primo pileum meum sumo et capiti meo impono."
- "Isak Borg, medice peritissime atque experimentissime[3], inventor medicorum instrumentorum sagacissime."
- "Salve, medicinae doctor praeclarissime!"
- "Accipe pileum libertatis spectataeque virtutis."
- "Vale, praeclarissime medicinae doctor iubilaris Lundensis!"
Dramatis personae
recensereIn pellicula hi agunt histriones:
- Victor Sjöström: Eberhardus Isacus Borg
- Bibi Andersson: Sara (1) sponsa Isaci iuvenis; (2) puella convectionem petens
- Ingrid Thulin: Marianne Borg, nurus Isaci Borg
- Gunnar Björnstrand: Evaldus Borg, Isaci filius
- Jullan Kindahl: Agda, ancilla Isaci
- Folke Sundquist: Anders, amicus Sarae convectionem petentis
- Björn Bjelfvenstam: Victor, amicus Sarae convectionem petentis
- Naima Wifstrand: Isaci mater
- Gertrud Fridh: Karina Borg, uxor pristina Isaci
- Sif Ruud: Olga, amita Isaci
- Gunnar Sjöberg: (1) Sten Alman, maritus rixator; (2) examinator Isaci somniantis
- Gunnel Broström: Berit Alman, uxor rixatrix
- Max von Sydow: Henricus Åkerman, benzinarius
Notae
recensereBibliographia
recensere- Bergman, Ingmar (1960) Four Screenplays of Ingmar Bergman, trans. Lars Malmström et David Kushner. Simon & Schuster.
- Erikson, Erik (1986) A Life History: Revisitation and Reinvolvement. Excerptum ex Erikson & Erikson & Kivnick (1986: 239-290).
- Erikson, Erik H. & Joan M. Erikson & Helen Q. Kivnick (1986) Vital Involvement in Old Age: The Experience of Old Age in Our Time. W. W. Norton & Company.
- Lombaert, Jessie (2014) Genrestudie: Analys av Ingmar Bergmans Smultronstället som en europeisk roadfilm, Thesis magistri. Universiteit Gent, Faculteit Letteren en Wijsbegeerte.