Signum maioritatis, sive >, est una ex notis quibus numerorum aut expressionum mathematicarum inaequalitas indicatur: si duorum numerorum inaequalitas mathematice exprimenda est, inter illos interponitur signum maioritatis, cui numerus maior anteponitur, minor postponitur, sicut "2 > 1" aut "777 > 666".

Signum maioritatis

Profectio signi maioritatis

recensere

Primam mentionem signi maioritatis invenimus apud Harriot (1631), in quo opere ambo inaequalitatis signa introducta sunt: "Signum majoritatis ut a > b significet a majorem quam b" et "Signum minoritatis ut a < b significet a minorem quam b." Thomas Harriot, mathematicus Anglicus, antequam anno 1621 mortuus est, schediasma tractatus de artis analyticae praxi disserentis praeparavit. Qui hoc manuscriptum archetypum inspexerunt, noverunt notas a Thoma Harriot ipso adhibitas ab his quae proferri solent differre. Itaque veri simile videtur has notas a calamo Walteri Warner, qui anonymus tractatum Thomae Harriot edendum curavit, profectas esse.[1]

  1. Pryor 1997: 58.

Bibliographia

recensere
  • Harriot, Thomas (1631) Artis analyticae praxis ad aequationes algebraicas, nova expedita et generali methodo, resolvendas. Tractatus posthumus. Londinii: apud Robertum Barker.
  • Pryor, Helena M. (1997) Symbols, Impossible Numbers, and Geometric Entanglements. Cambridge: Cambridge University Press.