Servius Fulvius Flaccus
Servius Fulvius Flaccus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 133 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.
GensRecensere
Pater eius verisimile Quintus Fulvius Cn.f. Flaccus consul suffectus anni 180 a.C.n. fuit, frater Gaius Fulvius Flaccus ei anno 134 a.C.n. consul successit.
Cursus honorumRecensere
Anno 135 a.C.n. una cum Quinto Calpurnio Pisone consul erat atque Ardeios populum in Illyrico vicit. Praeterea orator fuit[1] atque anno 133 Tiberio Sempronio Graccho persuadere conatus est, ne vi consilia sua adipisci conaretur[2].
BibliographiaRecensere
- Fridericus Münzer: Fulvius 64). In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band VII,1, Stuttgart 1910, Sp. 248.
- Carolus-Ludovicus Elvers, "[I 13] F. Flaccus, Ser." in Der Neue Pauly vol. 4 (Stutgardiae: Metzler, 1998. ISBN 3-476-01474-6) col. 705.
NotaeRecensere
- ↑ Marcus Tullius Cicero, Brutus 81
- ↑ Plutarchus, Tiberius Gracchus 11,1-2
Antecessores: Lucius Furius Philus et Sextus Atilius Serranus |
Consul 135 a.C.n. cum Quinto Calpurnio Pisone |
Successores: Gaius Fulvius Flaccus et Publius Cornelius Scipio Aemilianus Africanus II |