Aperire sectionem principem

Lucius Furius Philus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 136 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Vita et cursus honorumRecensere

Fuit amicus Scipionis Aemiliani et patronus poetae Terentii erat[1]. Anno 155 a.C.n. legationem philosophorum Graecorum Romae audivit[2]. Cicero eum in libro III De oratore doctrinam Carneadis philosophi diserere finxit. Anno 136 Foedus Mancinum proconsulis Hispaniae Citerioris Gaii Hostilii Mancini cum Numantinis examinavit[3]. Foedere recusato Furius Mancinum hostibus tradebat[4]. Macrobius duas formulas evocationis a Furio Philo compositas in Saturis tradidit[5].

BibliographiaRecensere

NotaeRecensere

  1. Suetonius, Vita Terentii 1
  2. Marcus Tullius Cicero, De oratore II 154-155
  3. Marcus Tullius Cicero, op.cit. III 28
  4. Marcus Tullius Cicero, De officiis III 109
  5. Macrobius, Saturae III 9,6-11


Antecessores:
Marcus Aemilius Lepidus Porcina et Gaius Hostilius Mancinus
Consul
136 a.C.n.
cum
Sexto Atilio Serrano
Successores:
Quintus Calpurnius Piso et Servius Fulvius Flaccus