Belgium Hispanicum

possessiones coronae Hispanicae in hodiernis terris Unionis Beneluxensis
(Redirectum de Septendecim Provinciae)

Belgium Hispanicum[1][2] seu Regium[3] est nomen datum provinciis 17 (quae nunc sunt partes Belgicae, Luxemburgi et Nederlandiae) quae fuerunt sub potestate Hispanorum inter annos 1522 et 1714.

Vexillum Nederlandiae Hispanicae.
Charta territoriorum sub potestate Philippi II Hispanorum (1556-1598).
Charta territoriorum Belgii Hispanici anno 1700 (colore caesia, cum Belgica foederata colore flava picta).

Ab anno 1581, provinciae rebelles Hollandienses septentrionales Rem Publicam Septem Provinciarum sive Belgicam Foederatam condiderunt. Provinciae meridionales Hispaniae remanserunt. Haec territoria meridionalia sunt nunc partes Belgicae (sine Principatu Leodiensi) et Luxemburgi et Septentrionalis praefecturae Franciae. Post bellum triginta annorum pace Westphalica anno 1648 terminatum sola pars meridiana, quae ferme Belgicae hodiernae respondet, relicta est.

Anno 1715 Belgium Hispanicum (i.e. eo tempore solum Belgium Meridionale) Domui Austriacae obvenit, et deinde Belgium Austriacum appellabatur.

17 ProvinciaeRecensere

Anno 1555 provinciae 17 Belgii Hispanici erant:[4]

  1. Ducatus Brabantiae
  2. Ducatus Limburgensis cum terris trans Mosam
  3. Ducatus Luxemburgensis
  4. Ducatus Geldriae cum Comitatu Zutphianae
  5. Comitatus Flandriae
  6. Comitatus Artesiae
  7. Comitatus Hannoniae
  8. Comitatus Hollandiae
  9. Comitatus Seelandiae
  10. Comitatus Namurcensis
  11. Urbes et castellaniae Insularum, Duaci et Orchiaci
  12. Dominium Turnaci et Turnacense
  13. Dominium Mechliniense
  14. Dominium Frisiae
  15. Dominium Traiecti ad Rhenum
  16. Dominium Transisalaniae, Drenthiae, Lingae, Wedde et Westerwaldiae
  17. Dominium Groningae

Nexus interni

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

  Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!