Sensorama fuit machina quae est unum ex primis technologiae immersivae multisensoriaeque exemplis notis (genus multimodale nunc appellatum). Morton Heilig, qui hodie multimediorum peritus aestimatur, decennio inter 1950 et 1960 theatrum habebat industria quae omnes sensus efficaciter amplecti poterit, spectatorem sic in industriam monitorii attrahens. Quam Experience Theater ('Theatrum Experientiae') appellavit, et suam notionem theatri multisensorii in commentario "The Cinema of the Future" ('Cinema futurum', 1955) exposuit (Robinett 1994). Anno 1962, exemplar huius notionis, Sensorama appellatum, et quinque pelliculas breves fecit ut in eo ostenderentur. Sensorama fuit artificium mechanicum, quod hodie, quamquam computationem digitalem antecessit, iam fungitur.

Sensorama. Ius praecipuum Civitatum Foederatarum #3050870.

Rettulit Howardus Rheingold, in libro Virtual Reality (1992), experimentum Sensoramae per pelliculam brevem inter 1950 et 1960 factam, quae iter birotarii per Brooklyn ostentaverat, et iam, post annos plus quam quadraginta cum rebus quas machina potuit stupefactus mansit. Sensorama imagines stereoscopicas trium dimensionum in conspectu anguli lati et proclinationem corporis spectatoris praebere ac sonum stereophonicum suppeditare potuit, viasque habuit ut ventus et aromata inciperentur. Heilig infeliciter pecunia pro eius notionibus caruit, et iure praecipuo impetrare nequivit; itaque opus Sensorama finitum est. Hodie plerumque curiositas in historia realitatis virtualis manet.

Bibliographia

recensere
  • Rheingold, Howard. 1992. Virtual Reality. Novi Eboraci: Simon & Schuster.
  • Robinett, W. 1994. Interactivity and Individual Viewpoint in Shared Virtual Worlds: The Big Screen vs. Networked Personal Displays. Computer Graphics 28(2):127.

Nexus externi

recensere