Scriptura Jawi (Malaice توليسن جاوي Tulisan Jawi) est abecedarium Arabicum ad scribendum Malaice adaptatum. In praesenti, Bruneium ea velut suarum scripturarum publicarum una utitur, et eius usus limitato? modo per Malaesiam, Indonesiam, Philippinarum meridiem, Pattaniam (Thailandiae meridiei), et Singapuram, praesertim religiosis contextibus, porrigitur.

Abecedarium jawi: tabula e dextra sinistrorsum, et de supra infra legenda est.

IntroductioRecensere

Alphabetum Jawi e saeculis in Nusantara (mundo Malaico) est, cuius evolutio religionis Islamicae adventui arcte conexa est. De abecedario Arabico cum Iavicis aliquibus characteribus propriis essentialiter? agitur.

Iavicum alphabetum est simplicissimorum facillimorumque utendo unum ad scribendum Malaice. Id usum e regni Pasaiensis tempore usque ad sultanatuum Malaccae, Dzohori, Achemi, et Pattaniae tempus saeculo duodevicensimo habuit. Cuius testimonium anni 1303 (anno 702 Calendarii Islamici) inscriptio saxea Terenganuensis (Malaice: Batu Bersurat Terengganu) est. Iavica scriptura fuit publica in Malaicis civitatibus non foederatis per protectoratum Britannicum. Haec scriptura usum in religione et culturali Malaica administratione in Terengano, Celantano, Queda, Perle, et Dzohoro nunc habet.

LitteraeRecensere

Character Segregatus Initialis Medialis Finalis Nomen
ا     alif
ب ba
ت ta
ة ة     ـة‎ ta marbutah
ث sa (tha)
ج jim
چ ca
ح ha
خ kha (khO)
د     dal
ذ     zal
ر     ra (rO)
ز     zai
س sin
ش syin
ص sad (sOd)
ض ﺿ dad (dOd)
ط ta (tO)
ظ za (zO)
ع ain
غ ghain
ڠ ڠ‎ ڠـ‎ ـڠـ‎ ـڠ‎ nga
ف fa
ڤ pa
ق qaf
ک ک کـ ـکـ ـک kaf
ݢ ݢ ݢـ ـݢـ ـݢ ga
ل lam
م mim
ن nun
و     wau
ۏ ۏ     ـۏ va
ه ha
ء ء     ء hamzah
ي ya
ی ی     ye
ڽ ڽ ـڽ nya

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

  • Casparis, J. G. de. 1975. Indonesian Paleography, praecipue pp. 70–71.
  • Paterson, H. S., et C. O. Blagden. 1924. "An early Malay Inscription from 14th-century Trengganu." Journal of the Malay Branch of the Royal Asiatic Society 2:258–263.
  • Winstedt, R. O. 1962. A History of Malaya, ed. retractata, praecipue p. 40.

Nexus externiRecensere