Scotismus
Scotismus est ratio vel schola philosophica et theologica ex Beato Ioanne Duns Scoto appellata. Verbum a nomine auctoris deducitur, cuius Opus Oxoniense fuit unum ex gravissimis instrumentis in philosophia mediaevali et theologia Catholica Romana, dogma definiens quod recentius conceptio immaculata a Pio Papa IX in Ineffabilis Deus constitutione apostolica die 8 Decembris 1854 pronuntiatum est.[1][2]
Scotistae
recenserePlurimi Scotistae sunt ambo philosophi et theologi. Notabiles saeculi quarti decimi Scotistae fuerunt Franciscus Mayron, qui actum sorbonicum in Universitatem Lutetiensem introduxit.
Saeculis quintum decimum et sextum decimum
recensereInter Scotistas saeculi quinti decimi fuerunt duo papae, Alexander V et Sixtus IV, Fridericus III elector Saxoniensis, et Angelus Clevasiensis (Clevasii ortus). Opus Angeli Clevasiensis de theologia Scotista fuit tam notum quam a Martino Luthero coram omnibus combustum est. Inter notabiles saeculi sexti decimi Scotistas fuerunt Paulus Scriptoris, professor clarus in Universitate Eberhardina Carolina, et Antonius Trombetta, Archiepiscopus Athenarum.
Saecula septimum decimum et duodevicensimum
recensereEx plurimis Scotistis nominari possunt:
- Angelus Vulpes (m. 1647), qui Sacrae theologiae summa Joannis Duns Scoti, doctoris subtilis[,] et commentaria in voluminibus folio decimis anno 1622 divulgavit.
- Lucas Wadding (m. 1657), annalista notissimus, qui cum aliis Hiberniis in Collegio Sancti Isidoris Romae opera omnia Scoti edidit (12 voll., Lyons, 1639).
- Lambrecht (circa 1696), Scotus Vindobonensis nominatus.
- Episcopus Gennari (m. 1684).
- Laurentius Cardinalis Brancati de Lauria[3] (m. 1693), a nonnullis papis summa observantia cultus.
- Hernandez (m. 1695).
- Franciscus Macedo (m. 1681), professor Lusitanus Patavii docens, dicitur composuisse plus quam centum scripta et disputationibus publicis innotuisse.
- Claudius Frassen (m. 1711) triginta annos fuit professor Sorbonnae celeberrimus, qui librum "Scotus academicus seu universa theo Scoti" scripsit.
- Bartholomaeus Durandus[4] (m. 1720) Clypeus Scotisticae Theologiae magnum librum scripsit.
Saeculum undevicensimum
recensereSaeculo undevicensimo, quamquam Scotismus in scholis Ordinis Franciscanorum ex statutis retentus est, pauca opera modo Scotiano conscripta sunt, ne minimum quidem celebria.
Saecula vicensimum et vicensimum unum
recensereUsus nominis Scotismi aliquantulum priscus fit, sed nonnulli theologi hodierni, praecipue ex Ordinibus Franciscanis, sicut Kenan Osborne OFM et Daniel Horan OFM, Scoti adsectatores videri possunt. Nonnulla proposita recentiora, sicut Propositum Scotus CUA, Commissio Internationalis Scotista Romae, et Commissio Traditionis Intellectualis Franciscanae Conferentiae Anglophonae OFM, vim Ioannis Duns Scoti et Scotismi in theologia hodierna augere petiverunt.
Notae
recensere- ↑ Ordinatio III, d.3, q.1
- ↑ Doctrina, www.ewtn.com.
- ↑ [https://web.archive.org/web/20180213203912/http://www2.fiu.edu/~mirandas/bios1681.htm#Brancati The Cardinals of the Holy Roman Church – Biographical Dictionary – Consistory of September 1, 1681
- ↑ Bartholomaeus Durandus, Bibliographia interretialis auctorum Franciscanorum.
Bibliographia
recensere- Scotism and Scotists in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
Nexus externi
recensere- Fontes electronici philosophiae mediaevalis, www2.bc.edu
- Internationalis Commissio Scotistica, www.scoto.net
Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes! |
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |