Scarabaeus (-i, m.) est genus plus quam triginta specierum scarabaeoideorum, in Vetere Mundo vernaculum. Haec coleoptera solum faecibus vescuntur. Globum stercoris volvunt procul a loco unde inventus est, ovum super eum deponunt, et omnem humant. Larva crescens globo vescitur, pupa fit, et deinde adultus emergit.


Classis : Insecta 
Ordo : Coleoptera 
Familia : Scarabaeidae 
Subfamilia : Scarabaeinae 
Tribus : Scarabaeini 
Genus : Scarabaeus 
Linnaeus, 1758
   
Subdivisiones: species
Plus quam triginta
In cultura Aegypti Antiquae, scarabaei magnam habuerunt gravitatem.

Celebrissima species est Scarabaeus sacer.

Scarabaeus in "The Gold-Bug," fabula ab Edgar Allan Poe scripta, apparet.

Scarabaeus etiam est vox obsoleta ornamenti formam scarabaeoidei monstrantis. Scarabaeus fuit amuletum populo gratum praecipue in Aegypto antiquo. In arte quoque Graeciae antiquae, gemmae insculptae facie scarabaei saepe factae sunt ut homines litteras eis consignarent.

stipula

Haec stipula ad zoologiam spectat. Amplifica, si potes!